|
1. Redit ad quaestionem, an quaelibet Trinitatis persona per se sit
sapientia. Quam difficile, quave ratione solvatur quaestio
proposita. Jam nunc quaeramus diligentius, quantum dat Deus, quod
paulo ante distulimus: Utrum et singula quaeque in Trinitate persona
possit et per se ipsam non cum caeteris duabus dici Deus, aut magnus,
aut sapiens, aut verus, aut omnipotens, aut justus, et si quid aliud
dici de Deo potest, non relative, sed ad se ipsum; an vero non
dicantur ista, nisi cum Trinitas intelligitur. Hoc enim quaestionem
facit, quia scriptum est, Christum Dei virtutem. et Dei sapientiam
(I Cor. I, 24): utrum ita sit pater sapientiae atque virtutis
suae, ut hac sapientia sapiens sit quam genuit, et hac virtute potens
quam genuit; et quia semper potens et sapiens, semper genuit virtutem
et sapientiam. Dixeramus enim si ita est, cur non et magnitudinis
suae pater sit qua magnus est, et bonitatis qua bonus, et justitiae
qua justus, et alia si qua sunt? Aut si haec omnia pluribus vocabulis
in eadem sapientia et virtute intelliguntur, ut ea sit magnitudo quae
virtus, ea bonitas quae sapientia, et ea rursus sapientia quae
virtus, sicut jam tractavimus; meminerimus, cum aliquid horum
nomino, sic accipiendum esse, ac si omnia commemorem. Quaeritur ergo
an Pater etiam singulus sit sapiens, atque ipsa sibi ipse sapientia,
an ita sit sapiens quomodo dicens. Verbo enim quod genuit dicens est;
non verbo quod profertur, et sonat, et transit; sed Verbo quod erat
apud Deum, et Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt
(Joan. I, 1, 3): Verbo aequali sibi, quo semper atque
incommutabiliter dicit se ipsum. Non est enim ipse verbum, sicut nec
filius, nec imago. Dicens autem: exceptis illis temporalibus vocibus
Dei, quae in creatura fiunt; nam sonant, et transeunt: dicens ergo
illo coaeterno Verbo, non singulus intelligitur, sed cum ipso
Verbo, sine quo non est utique dicens. Itane et sapiens sicut
dicens, ut ita sit sapientia, sicut Verbum, et hoc sit Verbum esse
quod est esse sapientiam; hoc etiam esse virtutem, ut virtus et
sapientia et Verbum idem sit, et relative dicatur, sicut Filius et
imago: atque ille non singulus potens, vel sapiens, sed cum ipsa
virtute et sapientia quam genuit; sicut non singulus dicens, sed eo
Verbo, et cum eo Verbo quod genuit; atque ita magnus ea et cum ea
magnitudine quam genuit? Et si non alio magnus, alio Deus, sed eo
magnus quo Deus, quia non aliud illi est magnum esse, aliud Deum
esse; consequens est ut nec Deus singulus, sed ea et cum ea deitate
quam genuit, ut sic sit Filius deitas Patris, sicut sapientia et
virtus Patris, et sicuti est Verbum et imago Patris. Et quia non
aliud illi est esse, aliud Deum esse, ita sit etiam essentia Patris
Filius, sicuti est Verbum et imago ejus. Ac per hoc etiam excepto
eo quod Pater est, non sit aliquid Pater, nisi quia est ei Filius:
ut non tantum id quod dicitur Pater, quod manifestum est eum non ad se
ipsum, sed ad Filium relative dici, et ideo Patrem quia est ei
Filius; sed omnino ut sit quod ad se ipsum est, ideo sit quia genuit
essentiam suam. Sicut enim magnus est, non nisi ea quam genuit
magnitudine; ita et est non nisi ea quam genuit essentia; quia non est
aliud illi esse, aliud magnum esse. Itane igitur pater est essentiae
suae, sicut pater est magnitudinis suae, sicut pater est virtutis ac
sapientiae suae? Eadem quippe ejus magnitudo quae virtus, et eadem
essentia quae magnitudo.
2. Haec disputatio nata est ex eo quod scriptum est, Christum esse
Dei virtutem et Dei sapientiam. Quapropter in eas angustias sermo
coarctatur, cum ineffabilia fari cupimus, ut aut dicamus Christum non
esse Dei virtutem et Dei sapientiam, atque ita impudenter et impie
resistamus Apostolo: aut Christum quidem Dei virtutem et Dei
sapientiam esse fateamur, sed ejus Patrem non esse patrem virtutis et
sapientiae suae, quod non minus impium est; sic enim nec Christi erit
pater, quia Christus Dei virtus et Dei sapientia est: aut non esse
Patrem virtute sua potentem, neque sapientia sua sapientem; quod quis
audeat dicere? aut aliud in Patre intelligi esse, aliud sapientem
esse, ut non hoc ipso sit quo sapiens est; quod de anima intelligi
solet, quae alias insipiens, alias sapiens est, velut natura
mutabilis, et non summe perfecteque simplex: aut Patrem non esse
aliquid ad se ipsum, et non solum quod Pater est, sed omnino quod
est, ad Filium relative dici. Quomodo ergo ejusdem essentiae Filius
cujus Pater, quandoquidem ad se ipsum, nec essentia est, nec omnino
est ad se ipsum, sed etiam esse ad Filium illi est? At enim multo
magis unius ejusdemque essentiae, quia una eademque essentia Pater et
Filius; quandoquidem Patri non ad se ipsum est ipsum esse, sed ad
Filium, quam essentiam genuit, et qua essentia est quidquid est.
Neuter ergo ad se est, et uterque ad invicem relative dicitur: an
Pater solus non solum quod Pater dicitur, sed omnino quidquid dicitur
relative ad Filium dicitur; ille autem dicitur et ad se? et si ita
est, quid dicitur ad se ? an ipsa essentia? sed Patris essentia est
Filius, sicut Patris virtus et sapientia, sicut Verbum Patris et
imago Patris: aut si essentia dicitur ad se Filius, Pater autem non
est essentia, sed genitor essentiae, non est autem ad se ipsum, sed
hac ipsa essentia quam genuit, sicut hac ipsa magnitudine magnus quam
genuit; ergo et magnitudo dicitur ad se Filius, ergo et virtus, et
sapientia, et Verbum, et imago. Quid autem absurdius, quam
imaginem ad se dici? Aut si non idipsum est imago et Verbum, quod
est virtus et sapientia, sed illa relative dicuntur, haec autem ad
se, non ad aliud; incipit non ea sapientia quam genuit, sapiens esse
Pater, quia non potest ipse ad eam relative dici, et illa ad eum
relative non dici. Omnia enim quae relative dicuntur, ad invicem
dicuntur. Restat itaque ut etiam essentia Filius relative dicatur ad
Patrem. Ex quo conficitur inopinatissimus sensus, ut ipsa essentia
non sit essentia; vel certe cum dicitur essentia, non essentia, sed
relativum indicetur. Quomodo cum dicitur dominus, non essentia
indicatur, sed relativum quod refertur ad servum; cum autem homo
dicitur, vel aliquid tale, quod ad se, non ad aliud dicitur, tunc
indicatur essentia. Homo ergo cum dominus dicitur, ipse homo essentia
est, dominus vero relative dicitur: homo enim ad se dicitur, dominus
ad servum; hoc autem unde agimus, si essentia ipsa relative dicitur,
essentia ipsa non est essentia. Huc accedit, quia omnis essentia quae
relative dicitur, est etiam aliquid excepto relativo: sicut homo
dominus, et homo servus, et equus jumentum, et nummus arrha, homo et
equus et nummus ad se dicuntur, et substantiae sunt vel essentiae;
dominus vero et servus et jumentum et arrha, ad aliquid relative
dicuntur. Sed si non esset homo, id est aliqua substantia, non esset
qui relative dominus diceretur: et si non esset equus quaedam
essentia, non esset quod jumentum relative diceretur: ita si nummus
non esset aliqua substantia, nec arrha posset relative dici.
Quapropter si et Pater non est aliquid ad se ipsum, non est omnino
qui relative dicatur ad aliquid. Non enim, sicut ad aliquid coloratum
refertur color ejus, nec omnino ad se dicitur color, sed semper
alicujus colorati est; illud autem cujus color est, etiam si eo quod
coloratum dicitur, ad colorem refertur, tamen id quod corpus dicitur,
ad se dicitur: ullo modo ita putandum est Patrem non dici aliquid ad
se ipsum, sed quidquid dicitur ad Filium dici; eumdem vero Filium et
ad se ipsum dici, et ad Patrem, cum dicitur magnitudo magna et virtus
potens, utique ad se ipsum, et magnitudo atque virtus magni et
potentis Patris, qua Pater magnus et potens est. Non ergo ita, sed
utrumque substantia, et utrumque una substantia. Sicut autem absurdum
est dicere, candidum non esse candorem; sic absurdum est dicere,
sapientem non esse sapientiam: et sicut candor ad se ipsum candidus
dicitur, ita et sapientia ad se ipsam dicitur sapiens. Sed candor
corporis non est essentia; quoniam ipsum corpus essentia est, et illa
ejus qualitas: unde et ab ea dicitur candidum corpus, cui non hoc est
esse quod candidum esse. Aliud enim ibi forma, et aliud color; et
utrumque non in se ipso, sed in aliqua mole, quae moles nec forma,
nec color est, sed formata et colorata. Sapientia vera et sapiens
est, et se ipsa sapiens est. Et quoniam quaecumque anima
participatione sapientiae fit sapiens, si rursus desipiat, manet tamen
in se sapientia, nec cum anima fuerit in stultitiam commutata, illa
mutatur: non ita est in eo qui ex ea fit sapiens, quemadmodum candor
in corpore quod ex illo candidum est. Cum enim corpus in alium colorem
fuerit mutatum, non manebit candor ille, sed omnino esse desinet.
Quod si et Pater qui genuit sapientiam, ex ea fit sapiens, neque hoc
est illi esse quod sapere, qualitas ejus est Filius; non proles
ejus, et non ibi erit jam summa simplicitas. Sed absit ut ita sit;
quia vere ibi est summe simplex essentia: hoc ergo est ibi esse quod
sapere. Quod si hoc est ibi esse quod sapere, non per illam
sapientiam quam genuit sapiens est Pater; alioquin non ipse illam,
sed illa eum genuit. Quid enim aliud dicimus, cum dicimus, Hoc illi
est esse quod sapere, nisi, Eo est quo sapiens est? Quapropter quae
causa illi est ut sapiens sit, ipsa illi causa est ut sit: proinde si
sapientia quam genuit, causa illi est ut sapiens sit, etiam ut sit
ipsa illi causa est. Quod fieri non potest, nisi gignendo eum aut
faciendo. Sed neque genitricem, neque conditricem Patris ullo modo
quisquam dixerit sapientiam. Quid enim insanius? Ergo et Pater ipse
sapientia est: et ita dicitur Filius sapientia Patris, quomodo
dicitur lumen Patris; id est, ut quemadmodum lumen de lumine, et
utrumque unum lumen; sic intelligatur sapientia de sapientia, et
utrumque una sapientia: ergo et una essentia; quia hoc est ibi esse
quod sapere. Quod enim est sapientiae sapere, et potentiae posse, et
aeternitati aeternam esse, justitiae justam esse, magnitudini magnam
esse; hoc est essentiae ipsum esse. Et quia in illa simplicitate non
est aliud sapere quam esse, eadem ibi sapientia est quae essentia.
|
|