|
3. Pater et Filius simul una sapientia, sicut una essentia,
tametsi non simul unum Verbum. Pater igitur et Filius simul una
essentia, et una magnitudo, et una veritas, et una sapientia. Sed
non Pater et Filius simul ambo unum Verbum, quia non simul ambo unus
Filius. Sicut enim Filius ad Patrem refertur, non ad se ipsum
dicitur; ita et Verbum ad eum cujus Verbum est refertur, cum dicitur
Verbum. Eo quippe Filius quo Verbum, et eo Verbum quo Filius.
Quoniam igitur Pater et Filius simul non utique unus Filius,
consequens est ut Pater et Filius simul non amborum unum Verbum. Et
propterea non eo Verbum quo sapientia; quia Verbum non ad se
dicitur, sed tantum relative ad eum cujus Verbum est, sicut Filius
ad Patrem: sapientia vero eo quo es entia. Et ideo quia una
essentia, una sapientia. Quoniam vero et Verbum sapientia est, sed
non eo Verbum quo sapientia; Verbum enim relative, sapientia
essentialiter intelligitur: id dici accipiamus cum dicitur Verbum, ac
si dicatur, nata sapientia, ut sit et Filius et imago. Et haec duo
cum dicuntur, id est, nata sapientia, in uno eorum eo quod est nata,
et Verbum, et imago, et Filius intelligatur, et in his omnibus
nominibus non ostendatur essentia, quia relative dicuntur: at in
altero quod est sapientia, quoniam et ad se dicitur, se ipsa enim
sapiens est, etiam essentia demonstretur, et hoc ejus esse quod
sapere. Unde Pater et Filius simul una sapientia, quia una
essentia, et singillatim sapientia de sapientia, sicut essentia de
essentia. Quapropter, non quia Pater non est Filius, et Filius
non est Pater, aut ille ingenitus, ille autem genitus, ideo non una
essentia: quia his nominibus relativa eorum ostenduntur. Uterque
autem simul una sapientia, et una essentia, ubi hoc est esse quod
sapere: non autem simul uterque Verbum aut Filius, quia non hoc est
esse quod Verbum aut Filium esse: sicut jam satis ostendimus ista
relative dici.
|
|