CAPUT III.

4. Sapientiae nomine cur Filius potissimum insinuetur in Scripturis cum et Pater et Spiritus sanctus sit sapientia. Spiritum sanctum simul cum Patre et Filio unam sapientiam esse. Cur ergo in Scripturis nunquam fere de sapientia quidquam dicitur, nisi ut ostendatur a Deo genita vel creata? genita scilicet, per quam facta sunt omnia: creata vero vel facta, sicut in hominibus, cum ad eam quae non creata et facta, sed genita est, convertuntur et illustrantur; in ipsis enim fit aliquid quod vocetur eorum sapientia: vel illud Scripturis praenuntiantibus aut narrantibus, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14); hoc modo enim Christus facta sapientia est, quia factus est homo. An propterea non loquitur in illis Libris sapientia, vel de illa dicitur aliquid, nisi quod eam de Deo natam ostendat, aut factam, quamvis sit et Pater ipse sapientia, quia illa nobis sapientia commendanda erat et imitanda, cujus imitatione formamur? Pater enim eam dicit, ut Verbum ejus sit; non quomodo profertur ex ore verbum sonans, aut ante pronuntiationem cogitatur: spatiis enim temporum hoc completur, illud autem aeternum est, et illuminando dicit nobis et de se et de Patre, quod dicendum est hominibus. Ideoque ait, Nemo novit Filium, nisi Pater; et nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27): quia per Filium revelat Pater, id est, per Verbum suum. Si enim hoc verbum quod nos proferimus temporale et transitorium, et se ipsum ostendit, et illud de quo loquimur; quanto magis Verbum Dei, per quod facta sunt omnia? Quod ita ostendit Patrem sicuti est Pater: quia et ipsum ita est, et hoc est quod Pater, secundum quod sapientia est et essentia. Nam secundum quod Verbum, non hoc est quod Pater: quia Verbum non est Pater, et Verbum relative dicitur, sicut Filius, quod utique non est Pater. Et ideo Christus virtus et sapientia Dei, quia de Patre virtute et sapientia etiam ipse virtus et sapientia est, sicut lumen de Patre lumine, et fons vitae apud Deum Patrem, utique fontem vitae. Quoniam apud te, inquit, est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10): quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26): et erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et lumen hoc Verbum erat apud Deum; sed et Deus erat Verbum (Id. I, 9, 1). Deus autem lumen est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5): lumen vero non corporale, sed spirituale: neque ita spirituale, ut illuminatione factum sit, quemadmodum dictum est Apostolis, Vos estis lumen mundi (Matth. V, 14); sed lumen quod illuminat Omnem hominem, ea ipsa et summa sapientia Deus, unde nunc agimus. Sapientia ergo Filius de sapientia Patre, sicut lumen de lumine, et Deus de Deo, ut et singulus Pater lumen, et singulus Filius lumen; et singulus Pater Deus, et singulus Filius Deus: ergo et singulus Pater sapientia, et singulus Filius sapientia. Et sicut utrumque simul unum lumen, et unus Deus, sic utrumque una sapientia. Sed Filius factus est nobis sapientia a Deo, et justitia et sanctificatio (I Cor I, 30), quia temporaliter nos ad eum convertimus, id est, ex aliquo tempore, ut cum illo maneamus in aeternum. Et ipse ex quodam tempore Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.

5. Propterea igitur cum pronuntiatur in Scripturis, aut enarratur aliquid de sapientia, sive dicente ipsa sive cum de illa dicitur, Filius nobis potissimum insinuatur. Cujus imaginis exemplo et nos non discedamus a Deo, quia et nos imago Dei sumus: non quidem aequalis, facta quippe a Patre per Filium, non nata de Patre sicut illa. Et nos , quia illuminamur lumine; illa vero, quia lumen illuminaus: et ideo illa sine exemplo nobis exemplum est. Neque enim imitatur praecedentem aliquem ad Patrem a quo nunquam est omnino separabilis, quia idipsum est quod ille de quo est. Nos autem nitentes imitamur manentem, et sequimur stantem, et in ipso ambulantes tendimus ad ipsum: quia factus est nobis via temporalis per humilitatem , quae mansio nobis aeterna est per divinitatem. Quoniam quippe spiritibus mundis intellectualibus, qui superbia non lapsi sunt, in forma Dei et Deo aequalis et Deus praebet exemplum: ut se idem exemplum redeundi etiam lapso praeberet homini, qui propter immunditiam peccatorum poenamque mortalitatis Deum videre non poterat, semetipsum exinanivit, non mutando divinitatem suam, sed nostram mutabilitatem assumendo; et formam servi accipiens (Philipp. II, 7), venit ad nos in hunc mundum (I Tim. I, 15), qui in hoc mundo erat, quia mundus per eum factus est (Joan. I, 10); ut exemplum sursum videntibus Deum, exemplum deorsum mirantibus hominem, exemplum sanis ad permanendum, exemplum infirmis ad convalescendum, exemplum morituris ad non timendum, exemplum mortuis ad resurgendum esset, in omnibus ipse primatum tenens (Coloss. I, 18). Quia enim homo ad beatitudinem sequi non debebat nisi Deum, et sentire non poterat Deum; sequendo Deum hominem factum, sequeretur simul et quem sentire poterat, et quem sequi debebat. Amemus ergo eum et inhaereamus illi, charitate diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Non igitur mirum, si propter exemplum quod nobis ut reformemur ad imaginem Dei praebet imago aequalis Patri, cum de sapientia Scriptura loquitur, de Filio loquitur, quem sequimur vivendo sapienter: quamvis et Pater sit sapientia, sicut lumen et Deus.

6. Spiritus quoque sanctus sive sit summa charitas utrumque conjungens nosque subjungens, quod ideo non indigne dicitur quia scriptum est, Deus charitas est (I Joan. IV, 8): quomodo non est etiam ipse sapientia; cum sit lumen, quoniam Deus lumen est? sive alio modo essentia Spiritus sancti singillatim ac proprie nominanda est: quoniam Deus est, utique lumen est: et quoniam lumen est, utique sapientia est: Deum autem esse Spiritum sanctum, Scriptura clamat apud Apostolum qui dicit, Nescitis quia templum Dei estis? Statimque subjicit, Et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16). Deus enim habitat in templo suo. Non enim tanquam minister habitat Spiritus Dei in templo Dei, cum alio loco evidentius dicat: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno: glorificate ergo Deum in corpore vestro (Id. VI, 19, 20). Quid est autem sapientia, nisi lumen spirituale et incommutabile? Est enim et sol iste lumen, sed corporale est; et spiritualis creatura lumen, sed non incommutabile. Lumen ergo Pater, lumen Filius, lumen Spiritus sanctus: simul autem non tria lumina, sed unum lumen. Et ideo sapientia Pater, sapientia Filius, sapientia Spiritus sanctus; et simul non tres sapientiae, sed una sapientia: et quia hoc est ibi esse quod sapere, una essentia Pater et Filius et Spiritus sanctus. Nec aliud est ibi esse quam Deum esse: unus ergo Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus.