|
11. Cur in Trinitate non dicatur una persona, et tres essentiae.
De Trinitate quid credere debet qui supra dicta non capit. Homo et
ad imaginem et imago Dei. Sed ne nobis videar suffragari, hoc quoque
requiramus. Quanquam et illi, si vellent, sicut dicunt tres
substantias, tres hypostases, possent dicere tres personas tria
prosopa. Illud autem maluerunt, quod forte secundum linguae suae
consuetudinem aptius diceretur. Nam et in personis eadem ratio est:
non enim aliud est Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem.
Nam si esse ad se dicitur, persona vero relative; sic dicamus tres
personas, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, quemadmodum
dicuntur aliqui tres amici, aut tres propinqui, aut tres vicini, quod
sint ad invicem, non quod unusquisque eorum sit ad se ipsum.
Quapropter quilibet ex eis amicus est duorum caeterorum, aut
propinquus aut vicinus, quia haec nomina relativam significationem
habent. Quid ergo? num placet ut dicamus Patrem personam esse Filii
et Spiritus sancti, aut Filium personam esse Patris et Spiritus
sancti, aut Spiritum sanctum personam esse Patris et Filii? Sed
neque persona ita dici alicubi solet, neque in hac Trinitate cum
dicimus personam Patris, aliud dicimus quam substantiam Patris.
Quocirca, ut substantia Patris ipse Pater est, non quo Pater est,
sed quo est; ita et persona Patris, non aliud quam ipse Pater est:
ad se quippe dicitur persona, non ad Filium vel Spiritum sanctum;
sicut ad se dicitur Deus et magnus, et bonus, et justus, et si quid
aliud hujus modi. Et quemadmodum hoc illi est esse quod Deum esse,
quod magnum, quod bonum esse; ita hoc illi est esse, quod personam
esse. Cur ergo non haec tria simul unam personam dicimus, sicut unam
essentiam et unum Deum, sed tres dicimus personas, cum tres Deos aut
tres essentias non dicamus; nisi quia volumus vel unum aliquod
vocabulum servire huic significationi qua intelligitur Trinitas, ne
omnino taceremus interrogati, quid tres, cum tres esse fateremur?
Nam si genus est essentia, species autem substantia sive persona, ut
nonnulli sentiunt, omitto illud quod jam dixi, oportere appellari tres
essentias, ut appellantur tres substantiae vel personae, sicut
appellantur tres equi, eademque animalia tria, cum sit species equus,
animal genus. Neque enim species ibi pluraliter dicta est, et genus
singulariter, tanquam diceretur tres equi unum animal: sed sicut tres
equi speciali nomine, ita tria animalia generali nomine. Quod si
dicunt substantiae vel personae nomine non speciem significari, sed
aliquid singulare atque individuum; ut substantia vel persona non ita
dicatur sicut dicitur homo, quod commune est omnibus hominibus, sed
quomodo dicitur hic homo, velut Abraham, velut Isaac, velut
Jacob, vel si quis alius qui etiam digito praesens demonstrari
possit: sic quoque illos eadem ratio consequetur. Sicut enim dicuntur
Abraham, Isaac et Jacob tria individua, ita tres homines, et tres
animae. Cur ergo et Pater et Filius et Spiritus sanctus, si
secundum genus et speciem et individuum etiam ista disserimus, non ita
dicuntur tres essentiae, ut tres substantiae seu personae? Sed hoc,
ut dixi, omitto: illud dico, si essentia genus est, una essentia jam
non habet species; sicut quia genus est animal, unum animal jam non
habet species. Non sunt ergo tres species unius essentiae, Pater et
Filius et Spiritus sanctus. Si autem species est essentia, sicut
species est homo, tres vero illae quas appellamus substantias sive
personas, sic eamdem speciem communiter habent, quemadmodum Abraham,
Isaac et Jacob speciem quae homo dicitur, communiter habent; non
sicut homo subdividitur in Abraham, Isaac et Jacob, ita unus homo
et in aliquos singulos homines subdividi potest: omnino enim non
potest, quia unus homo jam singulus homo est. Cur ergo una essentia
in tres substantias, vel personas subdividitur? Nam si essentia
species est sicut homo, sic est una essentia sicut unus homo: an sicut
dicimus aliquos tres homines ejusdem sexus, ejusdem temperationis
corporis, ejusdemque animi, unam esse naturam; tres enim sunt
homines, sed una natura: sic etiam ibi dicimus tres substantias unam
essentiam, aut tres personas unam substantiam vel essentiam? Hoc vero
utcumque simile est, quia et veteres qui latine locuti sunt, antequam
haberent ista nomina, quae non diu est ut in usum venerunt, id est
essentiam vel substantiam, pro his naturam dicebant. Non itaque
secundum genus et species ista dicimus; sed quasi secundum communem
eamdemque materiam. Sicut ex eodem auro si fierent tres statuae,
diceremus tres statuas unum aurum, nec tamen diceremus genus aurum,
species autem statuas; nec aurum speciem, statuas vero individua.
Nulla quippe species individua sua transgreditur, ut aliquid extra
comprehendat. Cum enim definiero quid sit homo, quod est nomen
speciale, singuli quique homines qui sunt individua eadem definitione
continentur, nec aliquid ad eam pertinet quod homo non sit. Cum vero
aurum definiero, non solae statuae, si aureae fuerint, sed et
annuli, et si quid aliud de auro fuerit, ad aurum pertinebit, etsi
nihil inde fiat, aurum dicitur, quia etiamsi non sint aureae, non
ideo non erunt statuae. Item nulla species excedit definitionem
generis sui. Cum enim definiero animal, quoniam generis hujus species
est equus, omnis equus animal est, non autem statua omnis aurum est.
Ideo quamvis in tribus statuis aureis, recte dicamus tres statuas unum
aurum; non tamen ita dicimus, ut genus aurum, species vero statuas
intelligamus. Nec sic ergo Trinitatem dicimus tres personas vel
substantias, unam essentiam et unum Deum, tanquam ex una materia tria
quaedam subsistant, etiamsi quidquid illud est, in his tribus
explicatum sit. Non enim aliquid aliud ejus essentiae est praeter
istam Trinitatem: tamen tres personas ejusdem essentiae, vel tres
personas unam essentiam dicimus: tres autem personas ex eadem essentia
non dicimus, quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod
persona; sicut tres statuas ex eodem auro possumus dicere; aliud enim
illuc est esse aurum, aliud esse statuas. Et cum dicuntur tres
homines una natura, vel tres homines ejusdem naturae, possunt etiam
dici tres homines ex eadem natura, quia ex eadem natura et alii tres
tales homines possunt existere; in illa vero essentia Trinitatis,
nullo modo alia quaelibet persona ex eadem essentia potest existere.
Deinde in his rebus non tantum est unus homo, quantum tres homines
simul; et plus sunt aliquid homines duo, quam unus homo: et in
statuis aequalibus plus auri est tres simul quam singulae, et minus
auri est una quam duae. At in Deo non ita est: non enim major
essentia est Pater et Filius et Spiritus sanctus simul, quam solus
Pater aut solus Filius; sed tres simul illae substantiae sive
personae, si ita dicendae sunt, aequales sunt singulis: quod animalis
homo non percipit. Non enim potest cogitare nisi moles et spatia, vel
minuta vel grandia, volitantibus in animo ejus phantasmatibus tanquam
imaginibus corporum.
12. Ex qua immunditia donec purgetur, credat in Patrem et Filium
et Spiritum sanctum, unum Deum, solum, magnum, omnipotentem,
bonum, justum, misericordem, omnium visibilium et invisibilium
conditorem, et quidquid de illo pro humana facultate digne vereque dici
potest. Neque cum audierit Patrem solum Deum, separet inde
Filium, aut Spiritum sanctum: cum eo quippe solus Deus, cum quo et
unus Deus est; quia et Filium cum audimus solum Deum, sine ulla
separatione Patris aut Spiritus sancti oportet accipere. Atque ita
dicat unam essentiam, ut non existimet aliud alio, vel majus, vel
melius , vel aliqua ex parte diversum. Non tamen ut Pater ipse sit
et Filius et Spiritus sanctus, et quidquid aliud ad alterutrum
singula dicuntur; sicut Verbum quod non dicitur nisi Filius, aut
Donum quod non dicitur nisi Spiritus sanctus: propter quod etiam
pluralem numerum admittunt, sicut in Evangelio scriptum est: Ego et
Pater unum sumus (Joan. X, 30). Et unum dixit; et, sumus:
unum, secundum essentiam, quod idem Deus; sumus, secundum
relativum, quod ille Pater, hic Filius. Aliquando et tacetur
unitas essentiae, et sola pluraliter relativa commemorantur: Veniemus
ad eum ego et Pater, et habitabimus apud eum (Id. XIV, 23).
Veniemus et habitabimus, pluralis numerus est, quia praedictum est,
Ego et Pater, id est, Filius et Pater, quae relative ad invicem
dicuntur. Aliquando latenter omnino, sicut in Genesi: Faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Et
faciamus, et nostram, pluraliter dictum est, et nisi ex relativis
accipi non oportet . Non enim ut facerent dii, aut ad imaginem et
similitudinem deorum; sed ut facerent Pater et Filius et Spiritus
sanctus, ad imaginem Patris et Filii et Spiritus sancti, ut
subsisteret homo imago Dei. Deus autem Trinitas. Sed quia non
omnino aequalis fiebat illa imago Dei, tanquam non ab illo nata, sed
ab eo creata, hujus rei significandae causa, ita imago est ut ad
imaginem sit: id est, non aequatur parilitate, sed quadam
similitudine accedit. Non enim locorum intervallis, sed similitudine
acceditur ad Deum, et dissimilitudine receditur ab eo. Sunt enim qui
ita distinguunt, ut imaginem velint esse Filium: hominem vero non
imaginem, sed ad imaginem. Refellit autem eos Apostolus dicens:
Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei (I
Cor. XI, 7.). Non dixit, Ad imaginem; sed imago. Quae
tamen imago, cum alibi dicitur, Ad imaginem, non quasi ad Filium
dicitur, quae imago aequalis est Patri; alioquin non diceret, ad
imaginem nostram. Quomodo enim nostram, cum Filius solius Patris
imago sit? Sed propter imparem, ut diximus, similitudinem dictus est
homo ad imaginem: et ideo nostram, ut imago Trinitatis esset homo;
non Trinitati aequalis sicut Filius Patri, sed accedens, ut dictum
est, quadam similitudine; sicut in distantibus significatur quaedam
vicinitas, non loci, sed cujusdam imitationis. Ad hoc enim et
dicitur, Reformamini in novitate mentis vestrae (Rom. XII,
2): quibus item dicit, Estote itaque imitatores Dei, sicut filii
charissimi (Ephes. V, 1). Novo enim homini dicitur: Qui
renovatur in agnitionem. Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum
(Coloss. III, 10). Aut si jam placet propter disputandi
necessitatem, etiam exceptis nominibus relativis, pluralem numerum
admittere, ut uno nomine respondeatur, cum quaeritur, quid tria, et
dicere tres substantias sive tres personas; nullae moles aut intervalla
cogitentur, nulla distantia quantulaecumque dissimilitudinis, ut ibi
intelligatur aliud alio vel paulo minus, quocumque modo minus esse
aliud alio potest: ut neque personarum sit confusio, nec talis
distinctio qua sit impar aliquid. Quod si intellectu capi non potest,
fide tencatur, donec illucescat in cordibus ille qui ait per
prophetam, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII,
9).
|
|