|
In quo ratione reddita monstrat, non solum
Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid majus esse
quam Spiritum sanctum, nec quoslibet duos simul in eadem Trinitate
majus esse aliquid quam unum, nec omnes simul tres majus aliquid esse
quam singulos. Deinde agit ut et ex veritatis intellectione, et ex
notitia summi boni,et ex insito amore justitiae, propter quam
diligitur animus justus ab animo etiam nondum justo, intelligatur ipsa
natura Dei: maxime vero admonet ut Dei cognitio quaeratur per
charitatem, quae in Scripturis Deus dicitur; qua in charitate etiam
Trinitatis vestigium quoddam inesse observat.
|
|