CAPUT VIII.

12. Quod qui fratrem diligit, Deum diligat; quia amat ipsam dilectionem quae ex Deo est, et Deus est. Nemo dicat: Non novi quid diligam. Diligat fratrem, et diliget eamdem dilectionem. Magis enim novit dilectionem qua diligit, quam fratrem quem diligit. Ecce jam potest notiorem Deum habere quam fratrem: plane notiorem, quia praesentiorem; notiorem, quia interiorem; notiorem, quia certiorem. Amplectere dilectionem Deum, et dilectione amplectere Deum. Ipsa est dilectio quae omnes bonos Angelos, et omnes Dei servos consociat vinculo sanctitatis, nosque et illos conjungit invicem nobis, et subjungit sibi. Quanto igitur saniores sumus a tumore superbiae, tanto sumus dilectione pleniores: et quo, nisi Deo plenus est, qui plenus est dilectione? At enim charitatem video, et quantum possum eam mente conspicio, et credo Scripturae dicenti quoniam Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet (I Joan. IV, 16): sed cum illam video, non in ea video Trinitatem. Imo vero vides Trinitatem, si charitatem vides. Sed commonebo, si potero, ut videre te videas: adsit tantum ipsa, ut moveamur charitate ad aliquod bonum. Quia cum diligimus charitatem, aliquid diligentem diligimus, propter hoc ipsum quia diligit aliquid. Ergo quid diligit charitas, ut possit etiam ipsa charitas diligi? Charitas enim non est, quae nihil diligit. Si autem se ipsam diligit, diligat aliquid oportet, ut charitatem se diligat. Sicut enim verbum indicat aliquid, indicat etiam se ipsum, sed non se verbum indicat, nisi se aliquid indicare indicet: sic et charitas diligit quidem se, sed nisi se aliquid diligentem diligat, non charitatem se diligit. Quid ergo diligit charitas, nisi quod charitate diligimus? Id autem, ut a proximo provehamur, frater est. Dilectionem autem fraternam quantum commendet Joannes apostolus, attendamus: Qui diligit, inquit, fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est (Id. II, 10). Manifestum est quod justitiae perfectionem in fratris dilectione posuerit: nam in quo scandalum non est, utique perfectus est. Et tamen videtur dilectionem Dei tacuisse: quod nunquam faceret, nisi quia in ipsa fraterna dilectione vult intelligi Deum. Apertissime enim in eadem Epistola paulo post ita dicit: Dilectissimi, diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est; et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non cognovit Deum; quia Deus dilectio est. Ista contextio satis aperteque declarat, eamdem ipsam fraternam dilectionem (nam fraterna dilectio est, qua diligimus invicem) non solum ex Deo, sed etiam Deum esse tanta auctoritate praedicari. Cum ergo de dilectione diligimus fratrem, de Deo diligimus fratrem: nec fieri potest ut eamdem dilectionem non praecipue diligamus, qua fratrem diligimus. Unde colligitur, duo illa praecepta non posse esse sine invicem. Quoniam quippe Deus dilectio est; Deum certe diligit, qui diligit dilectionem: dilectionem autem necesse est ut diligat, qui diligit fratrem. Et ideo paulo post ait, Non potest Deum diligere quem non videt, qui fratrem quem videt non diligit (Id. IV, 7, 8, 20): quia haec illi causa est non videndi Deum, quod non diligit fratrem. Qui enim non diligit fratrem, non est in dilectione: et qui non est in dilectione, non est in Deo, quia Deus dilectio est. Porro qui non est in Deo, non est in lumine: quia Deus lumen est, et tenebrae in eo non sunt ullae (Id. I, 5). Qui ergo non est in lumine, quid mirum si non videt lumen, id est, non videt Deum, quia in tenebris est? Fratrem autem videt humano visu, quo videri Deus non potest. Sed si eum quem videt humano visu, spirituali charitate diligeret, videret Deum, qui est ipsa charitas, visu interiore quo videri potest. Itaque qui fratrem quem videt non diligit, Deum, quem propterea non videt, quia Deus dilectio est, qua caret qui fratrem non diligit, quomodo potest diligere? Nec illa jam quaestio moveat, quantum fratri charitatis debeamus impendere, quantum Deo: incomparabiliter plus quam nobis Deo, fratri autem quantum nobis ipsis: nos autem ipsos tanto magis diligimus, quanto magis diligimus Deum. Ex una igitur eademque charitate Deum proximumque diligimus: sed Deum propter Deum, nos autem et proximum propter Deum.