CAPUT IX.

13. In dilectionem justorum accendimur ex ipsa dilectione incommutabilis formae justitiae. Quid enim est, quaeso, quod exardescimus, cum audimus et legimus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis: nullam in quoquam dantes offensionem, ut non reprehendatur ministerium nostrum; sed in omnibus commendantes nosmetipsos ut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in bonitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei: per arma justitiae, a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores, et veraces; ut qui ignoramur, et cognoscimur; quasi morientes, et ecce vivimus; ut coerciti, et non mortificati; ut tristes, semper autem gaudentes; sicut egeni, multos autem ditantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 2-10)? Quid est quod accendimur in dilectionem Pauli apostoli, cum ista legimus, nisi quod credimus eum ita vixisse? Vivendum tamen sic esse Dei ministris, non de aliquibus auditum credimus, sed intus apud nos, vel potius supra nos in ipsa veritate conspicimus. Illum ergo quem sic vixisse credimus, ex hoc quod videmus diligimus. Et nisi hanc formam, quam semper stabilem atque incommutabilem cernimus, praecipue diligeremus, non ideo diligeremus illum, quia ejus vitam, cum in carne viveret, huic formae coaptatam et congruentem fuisse, fide retinemus. Sed nescio quomodo amplius et in ipsius formae charitatem excitamur, per fidem qua credimus vixisse sic aliquem; et spem, qua nos quoque ita posse vivere, qui homines sumus, ex eo quod aliqui homines ita vixerunt, minime desperamus, ut hoc et desideremus ardentius, et fidentius precemur. Ita et ipsorum vitam facit a nobis diligi formae illius dilectio, secundum quam vixisse creduntur, et illorum vita credita in eamdem formam flagrantiorem excitat charitatem: ut quanto flagrantius diligimus Deum, tanto certius sereniusque videamus; quia in Deo conspicimus incommutabilem formam justitiae, secundum quam hominem vivere oportere judicamus. Valet ergo fides ad cognitionem et ad dilectionem Dei, non tanquam omnino incogniti, aut omnino non dilecti; sed quo cognoscatur manifestius, et quo firmius diligatur.