|
3. Respuenda omnis corporalis cogitatio, ut Deus capiatur quomodo
Deus est veritas. In corporibus autem fieri potest ut aeque verum sit
hoc aurum atque illud, sed majus hoc sit quam illud, quia non eadem
ibi est magnitudo quae veritas; aliudque illi est aurum esse, aliud
magnum esse. Sic et in animi natura, secundum quod dicitur magnus
animus, non secundum hoc dicitur verus animus. Animum enim verum
habet etiam qui non est magnanimus: quandoquidem corporis et animi
essentia, non est ipsius veritatis essentia, sicut est Trinitas Deus
unus, solus, magnus, verus, verax, veritas. Quem si cogitare
conamur, quantum sinit et donat, nullus cogitetur per locorum spatia
contactus aut complexus, quasi trium corporum; nulla compago
juncturae, sicut tricorporem Geryonem fabulae ferunt: sed quidquid
animo tale occurrerit, ut majus sit in tribus quam in singulis,
minusque in uno quam in duobus, sine ulla dubitatione respuatur: ita
enim respuitur omne corporeum. In spiritualibus autem omne mutabile
quod occurrerit, non putetur Deus. Non enim parvae notitiae pars
est, cum de profundo isto in illam summitatem respiramus, si antequam
scire possimus quid sit Deus, possumus jam scire quid non sit. Non
est enim certe, nec terra, nec coelum, nec quasi terra et coelum,
nec tale aliquid quale videmus in coelo, nec quidquid tale non videmus
et est fortassis in coelo. Nec si augeas imaginatione cogitationis
lucem solis, quantum potes, sive quo sit major, sive quo sit
clarior, millies tantum, aut innumerabiliter, neque hoc est Deus.
Nec sicut cogitantur Angeli mundi spiritus coelestia corpora
inspirantes, atque ad arbitrium quo serviunt Deo mutantes atque
versantes, nec si omnes, cum sint millia millium (I Apoc. V,
11), in unum collati unus fiant, nec tale aliquid Deus est. Nec
si eosdem spiritus sine corporibus cogites, quod quidem carnali
cogitationi difficillimum est. Ecce vide, si potes, o anima
praegravata corpore quod corrumpitur, et onusta terrenis cogitationibus
multis et variis; ecce vide, si potes: Deus Veritas est (Sap.
IX, 15). Hoc enim scriptum est, Quoniam Deus lux est (I
Joan. I, 5): non quomodo isti oculi vident, sed quomodo videt
cor, cum audis , Veritas est. Noli quaerere quid sit veritas;
statim enim se opponent caligines imaginum corporalium et nubila
phantasmatum, et perturbabunt serenitatem, quae primo ictu diluxit
tibi, cum dicerem, Veritas. Ecce in ipso primo ictu quo velut
coruscatione perstringeris, cum dicitur, Veritas, mane si potes:
sed non potes; relaberis in ista solita atque terrena. Quo tandem
pondere, quaeso, relaberis, nisi sordium contractarum cupiditatis
visco et peregrinationis erroribus?
|
|