|
6. Deus prius fide non errante cognoscendus, ut amari possit. Sed
dilectione standum est ad illud et inhaerendum illi, ut praesente
perfruamur a quo sumus, quo absente nec esse possemus. Cum enim per
fidem adhuc ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 7), nondum
utique videmus Deum, sicut idem ait, facie ad faciem (I Cor.
XIII, 12): quem tamen nisi nunc jam diligamus, nunquam
videbimus. Sed quis diligit quod ignorat? Sciri enim aliquid et non
diligi potest: diligi autem quod nescitur, quaero utrum possit; quia
si non potest, nemo diligit Deum antequam sciat. Et quid est Deum
scire, nisi eum mente conspicere, firmeque percipere? Non enim
corpus est, ut carneis oculis inquiratur. Sed et priusquam valeamus
conspicere atque percipere Deum, sicut conspici et percipi potest,
quod mundicordibus licet; Beati enim mundicordes, quia ipsi Deum
videbunt (Matth. V, 8): nisi per fidem diligatur, non poterit
cor mundari, quo ad eum videndum sit aptum et idoneum. Ubi sunt enim
illa tria, propter quae in animo aedificanda omnium divinorum Librorum
machinamenta consurgunt, fides, spes, charitas (I Cor. XIII,
13); nisi in animo credente quod nondum videt, et sperante atque
amante quod credit? Amatur ergo et qui ignoratur; sed tamen
creditur. Nimirum autem cavendum est, ne credens animus id quod non
videt, fingat sibi aliquid quod non est, et speret diligatque quod
falsum est. Quod si fit, non erit charitas de corde puro et
conscientia bona et fide non ficta, quae finis praecepti est, sicut
idem apostolus dicit (I Tim. I, 5).
7. Necesse est autem, cum aliqua corporalia lecta vel audita quae
non vidimus, credimus, fingat sibi aliquid animus in lineamentis
formisque corporum, sicut occurrerit cogitanti, quod aut verum non
sit, aut etiam si verum est, quod rarissime potest accidere: non hoc
tamen fide ut teneamus quidquam prodest, sed ad aliud aliquid utile,
quod per hoc insinuatur. Quis enim legentium vel audientium quae
scripsit apostolus Paulus, vel quae de illo scripta sunt, non fingat
animo et ipsius Apostoli faciem, et omnium quorum ibi nomina
commemorantur? Et cum in tanta hominum multitudine quibus illae
Litterae notae sunt, alius aliter lincamenta figuramque illorum
corporum cogitet, quis propinquius et similius cogitet, utique
incertum est. Neque ibi occupatur fides nostra, qua facie corporis
fuerint illi homines; sed tantum quia per Dei gratiam ita vixerunt,
et ea gesserunt quae Scriptura illa testatur: hoc et utile est
credere, et non desperandum, et appetendum. Nam et ipsius Dominicae
facies carnis, innumerabilium cogitationum diversitate variatur et
fingitur, quae tamen una erat, quaecumque erat. Neque in fide nostra
quam de Domino Jesu Christo habemus, illud salubre est quod sibi
animus fingit, longe fortasse aliter quam res se habet, sed illud quod
secundum speciem de homine cogitamus: habemus enim quasi regulariter
infixam humanae naturae notitiam, secundum quam quidquid tale
aspicimus, statim hominem esse cognoscimus vel hominis formam.
|
|