|
9. Quomodo nondum justus justum cognoscat quem diligit. Redi ergo
mecum, et consideremus cur diligamus Apostolum. Numquidnam propter
humanam speciem, quam notissimam habemus, eo quod credimus eum hominem
fuisse? Non utique: alioquin nunc non est quem diligamus,
quandoquidem homo ille jam non est; anima enim ejus a corpore separata
est. Sed id quod in illo amamus, etiam nunc vivere credimus: amamus
enim animum justum. Ex qua ergo generali aut speciali regula, nisi
quia scimus et quid sit animus, et quid sit justus? Et animus quidem
quid sit, non incongrue nos dicimus ideo nosse, quia et nos habemus
animum. Neque enim unquam oculis vidimus, et ex similitudine visorum
plurium notionem generalem specialemve percepimus; sed potius, ut
dixi, quia et nos habemus. Quid enim tam intime scitur, seque ipsum
esse sentit; quam id quo etiam caetera sentiuntur, id est, ipse
animus? Nam et motus corporum, quibus praeter nos alios vivere
sentimus, ex nostra similitudine agnoscimus: quia et nos ita movemus
corpus vivendo, sicut illa corpora moveri advertimus. Neque enim cum
corpus vivum movetur, aperitur ulla via oculis nostris ad videndum
animum, rem quae oculis videri non potest: sed illi moli aliquid
inesse sentimus quale nobis inest ad movendum similiter molem nostram,
quod est vita et anima. Neque quasi humanae prudentiae rationisque
proprium est. Et bestiae quippe sentiunt vivere, non tantum se
ipsas, sed etiam se invicem atque alterutrum, et nos ipsos. Nec
animas nostras vident, sed ex motibus corporis, idque statim et
facillime quadam conspiratione naturali. Animum igitur cujuslibet et
ex nostro novimus, et ex nostro credimus quem non novimus. Non enim
tantum sentimus animum, sed etiam scire possumus quid sit animus
consideratione nostri: habemus enim animum. Sed quid sit justus,
unde novimus? Dixeramus enim nos Apostolum non alia causa diligere,
nisi quod sit justus animus. Novimus ergo et quid sit justus, sicut
et quid sit animus. Sed quid sit animus, ut dictum est, novimus ex
nobis: inest enim animus nobis. Quid autem sit justus unde novimus,
si justi non sumus? Quod si nemo novit quid sit justus nisi qui justus
est, nemo diligit justum nisi justus: non enim potest diligere quem
justum esse credit, ob hoc ipsum quia justum esse credit, si quid sit
justus ignorat; secundum quod superius demonstravimus, neminem
diligere quod credit et non videt, nisi ex aliqua regula notitiae
generalis sive specialis. Ac per hoc si non diligit justum nisi
justus, quomodo volet quisque justus esse qui nondum est? Non enim
vult quisquam esse quod non diligit. Ut autem sit justus qui nondum
est, volet utique justus esse: ut autem velit, diligit justum.
Diligit ergo justum et qui nondum justus est. Diligere autem justum
non potest, qui quid sit justus, ignorat. Proinde novit quid sit
justus, etiam qui nondum est: ubi ergo novit? num oculis vidit? An
ullum corpus justum, velut album, aut nigrum, aut quadrum, aut
rotundum? Quis hoc dixerit? At oculis non vidit nisi corpora.
Justus autem in homine non est, nisi animus: et cum homo justus
dicitur, ex animo dicitur, non ex corpore. Est enim quaedam
pulchritudo animi justitia, qua pulchri sunt homines, plerique etiam
qui corpore distorti atque deformes sunt. Sicut autem animus non
videtur oculis, ita nec pulchritudo ejus. Ubi ergo novit quid sit
justus, qui nondum est, atque ut sit diligit justum? An signa
quaedam per motum corporis emicant, quibus ille aut ille homo esse
justus apparet? Sed unde novit illa signa esse animi justi, nesciens
quid omnino sit justus? Novit ergo. Sed ubi novimus quid sit
justus, etiam cum justi nondum sumus? Si extra nos novimus , in
corpore aliquo novimus. Sed non est ista res corporis. In nobis
igitur novimus quid sit justus. Non enim alibi hoc invenio, cum
quaero ut hoc eloquar, nisi apud me ipsum: et si interrogem alium quid
sit justus, apud se ipsum quaerit quid respondeat; et quisquis hinc
verum respondere potuit, apud se ipsum quid responderet invenit. Et
Carthaginem quidem cum eloqui volo, apud me ipsum quaero ut eloquar,
et apud me ipsum invenio phantasiam Carthaginis: sed eam per corpus
accepi, id est per corporis sensum, quoniam praesens in ea corpore
fui, et eam vidi atque sensi, memoriaque retinui, ut apud me
invenirem de illa verbum, cum eam vellem dicere. Ipsa enim phantasia
ejus in memoria mea verbum ejus, non sonus iste trisyllabus cum
Carthago nominatur, vel etiam tacite nomen ipsum per spatia temporum
cogitatur; sed illud quod in animo meo cerno, cum hoc trisyllabum voce
profero, vel antequam proferam. Sic et Alexandriam cum eloqui volo,
quam nunquam vidi, praesto est apud me phantasma ejus. Cum enim a
multis audissem et credidissem magnam esse illam urbem, sicut mihi
narrari potuit, finxi animo meo imaginem ejus quam potui: et hoc est
apud me verbum ejus, cum eam volo dicere, antequam voce quinque
syllabas proferam, quod nomen ejus fere omnibus notum est. Quam tamen
imaginem si ex animo meo proferre possem ad oculos hominum qui
Alexandriam noverunt, profecto aut omnes dicerent, Non est ipsa;
aut si dicerent, Ipsa est, multum mirarer, atque intuens in animo
meo ipsam, id est imaginem quasi picturam ejus, ipsam tamen esse
nescirem, sed eis crederem qui visam tenerent. Non autem ita quaero
quid sit justus, nec ita invenio, nec ita intueor, cum id eloquor;
nec ita probor, cum audior; nec ita probo, cum audio; quasi tale
aliquid ocultis viderim, aut ullo corporis sensu didicerim, aut ab eis
qui ita didicissent audierim. Cum enim dico et sciens dico, Justus
est animus qui scientia atque ratione in vita ac moribus sua cuique
distribuit; non aliquam rem absentem cogito, sicut Carthaginem, aut
fingo ut possum, sicut Alexandriam, sive ita sit, sive non ita: sed
praesens quiddam cerno, et cerno apud me, etsi non sum ipse quod
cerno, et multi si audiant approbabunt. Et quisquis me audit atque
scienter approbat, apud se et ipse hoc idem cernit, etiamsi non sit et
ipse quod cernit. Justus vero cum id dicit, id quod ipse est cernit
et dicit. Et ubi etiam ipse cernit, nisi apud se ipsum? Sed hoc
mirum non est: ubi enim se cerneret, nisi apud se ipsum? Illud
mirabile est ut apud se animus videat quod alibi nusquam vidit, et
verum videat, et ipsum verum justum animum videat, et sit ipse animus
et non sit justus animus, quem apud se ipsum videt. Num est alius
animus justus in animo nondum justo? Aut si non est, quem ibi videt,
cum videt et dicit quid sit animus justus, nec alibi quam in se ipso
videt, cum ipse non sit animus justus? An illud quod videt, veritas
est interior praesens animo qui eam valet intueri? Neque omnes
valent: et qui intueri valent, hoc etiam quod intuentur non omnes
sunt, hoc est, non sunt etiam ipsi justi animi, sicut possunt videre
ac dicere quid sit justus animus. Quod unde esse poterunt , nisi
inhaerendo eidem ipsi formae quam intuentur, ut inde formentur et sint
justi animi; non tantum cernentes et dicentes justum esse animum qui
scientia atque ratione in vita ac moribus sua cuique distribuit, sed
etiam ut ipsi juste vivant justeque morati sint, sua cuique
distribuendo, ut nemini quidquam debeant, nisi ut invicem diligant
(Rom. XIII, 8). Et unde inhaeretur illi formae, nisi
amando? Cur ergo alium diligimus quem credimus justum, et non
diligimus ipsam formam ubi videmus quid sit justus animus, ut et nos
justi esse possimus? An vero nisi et istam diligeremus, nullo modo
eum diligeremus quem diligimus ex ista, sed dum justi non sumus, minus
eam diligimus quam ut justi esse valeamus? Homo ergo qui creditur
justus, ex ea forma et veritate diligitur, quam cernit et intelligit
apud se ille qui diligit: ipsa vero forma et veritas non est quomodo
aliunde diligatur. Neque enim invenimus aliquid tale praeter ipsam,
ut eam, cum incognita est, credendo diligamus, ex eo quod jam tale
aliquid novimus. Quidquid enim tale aspexeris, ipsa est: et non est
quidquam tale, quoniam sola ipsa talis est, qualis ipsa est. Qui
ergo amat homines, aut quia justi sunt, aut ut justi sint, amare
debet. Sic enim et semetipsum amare debet, aut quia justus est, aut
ut justus sit: sic enim diligit proximum tanquam se ipsum sine ullo
periculo. Qui enim aliter se diligit, injuste se diligit, quoniam se
ad hoc diligit ut sit injustus: ad hoc ergo ut sit malus, ac per hoc
jam non se diligit. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam
(Psal. X, 6).
|
|