|
10. De vera dilectione, per quam ad Trinitatis cognitionem
pervenitur. Quaerendus Deus, non exterius, appetendo mira facere
cum Angelis; sed interius, imitando bonorum Angelorum pietatem.
Quapropter non est praecipue videndum in hac quaestione, quae de
Trinitate nobis est, et de cognoscendo Deo, nisi quid sit vera
dilectio, imo vero quid sit dilectio. Ea quippe dilectio dicenda
est, quae vera est; alioquin cupiditas est: atque ita cupidi abusive
dicuntur diligere, quemadmodum cupere abusive dicuntur qui diligunt.
Haec est autem vera dilectio, ut inhaerentes veritati juste vivamus:
et ideo contemnamus omnia mortalia prae amore hominum, quo eos volumus
juste vivere. Ita enim et mori pro fratribus utiliter parati esse
poterimus, quod nos Dominus Jesus Christus exemplo suo docuit. Cum
enim duo praecepta sint in quibus tota Lex pendet et Prophetae,
dilectio Dei et dilectio proximi (Matth. XXII, 37-40);
non immerito plerumque Scriptura pro utroque unum ponit: sive tantum
Dei, sicuti est illud, Scimus quoniam diligentibus Deum omnia
cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28); et iterum, Quisquis
autem diligit Deum, hic cognitus est ab illo (I Cor. VIII,
3); et illud, Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris
per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5); et alia
multa: quia et qui diligit Deum consequens est ut faciat quod
praecepit Deus, et in tantum diligit in quantum facit; consequens
ergo est ut et proximum diligat, quia hoc praecepit Deus: sive tantum
proximi dilectionem Scriptura commemorat, sicut est illud, Invicem
onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat.
VI, 2); et illud, Omnis enim lex in uno sermone impletur, in eo
quod scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Id. V,
14); et in Evangelio, Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis
homines, ita et vos facite illis; haec enim est Lex et Prophetae
(Matth. VII, 12). Et pleraque alia reperimus in Litteris
sanctis, in quibus sola dilectio proximi ad perfectionem praecipi
videtur, et taceri de dilectione Dei; cum in utroque praecepto Lex
pendeat et Prophetae. Sed et hoc ideo, quia et qui proximum
diligit, consequens est ut et ipsam praecipue dilectionem diligat.
Deus autem dilectio est, et qui manet in dilectione, in Deo manet
(I Joan. IV, 16). Consequens ergo est ut praecipue Deum
diligat.
11. Quapropter, qui quaerunt Deum per istas Potestates, quae
mundo praesunt vel partibus mundi, auferuntur ab eo longeque
jactantur; non intervallis locorum, sed diversitate affectuum:
exterius enim conantur ire, et interiora sua deserunt, quibus interior
est Deus. Itaque etiamsi aliquam sanctam coelestem Potestatem vel
audierint, vel utcumque cogitaverint, facta magis ejus appetunt quae
humana miratur infirmitas, non imitantur pietatem qua divina requies
comparatur. Malunt enim superbe hoc posse quod angelus, quam devote
hoc esse quod angelus. Non enim sanctus quisquam potestate sua
gaudet, sed ejus a quo habet posse quidquid congruenter potest: et
novit potentius esse conjungi Omnipotenti pia voluntate, quam propria
potestate et voluntate posse, quod contremiscant qui talia non
possunt. Itaque ipse Dominus Jesus Christus talia faciens, ut
mirantes doceret ampliora, et temporalibus insolitis intentos atque
suspensos ad aeterna atque interiora converteret: Venite, inquit, ad
me, omnes qui laboratis et onerati estis, et reficiam vos; tollite
jugum meum super vos. Et non ait, Discite a me quia quatriduanos
mortuos suscito; sed ait, Discite a me quia mitis sum et humilis
corde. Potentior est enim et tutior solidissima humilitas, quam
ventosissima celsitudo. Et ideo sequitur dicens: Et invenietis
requiem animabus vestris (Matth. XI, 28, 29). Dilectio
enim non inflatur (I Cor. XIII, 4): et Deus dilectio est
(I Joan. IV, 8): et fideles in dilectione acquiescent illi
(Sap. III, 9), revocati a strepitu qui foris est ad gaudia
silentia . Ecce Deus dilectio est: utquid imus et currimus in
sublimia coelorum et ima terrarum, quaerentes cum qui est apud nos, si
nos velimus esse apud cum?
|
|