DE TRINITATE ET UNITATE DEI LIBER UNUS


ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Distributus olim fuit in tredecim capita, quorum posteriora novem contractum interpolatumque omnem fere librum Augustini contra Sermonem Arianorum, dictis eorumdem haereticorum sine distinctione positis, continebant. Capita autem priora quaestiones aliquot dialogi Orosii qui in sexti tomi Appendice est, decurtatas et depravatas referunt, ut verisimilius sit hunc librum ex Dialogo, quam ex hoc libro Dialogum locupletatum fuisse. In ea porro Dialogi parte quae huc translata est, verba Augustini nonnulla reperies: illud exempli gratia quod hic legitur in capite 3 et in quaestione dialogi 9,

“Si Spiritus filius diceretur, amborum filius diceretur; nullus autem filius est duorum, nisi,”

etc., descriptum est ex Tractatu 99 in Joan. et ex lib. 15 de Trinitate. Altera parte capitis ejusdem tertii exhibentur breviora quaedam excerpta ex libro secundo de Trinitate. Tandem caput quartum sumptum est ex libro Quaestionum de Novo Testamento, quaest. 93; qui Quaestionum liber in Appendice tomi tertii exstat.