|
Personam geniti Filii principium Geneseos evidenter ostendit: ait
enim, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1).
Quem alium principium intelligendum putamus, nisi Filium? Ipse enim
de se interrogantibus Judaeis quis esset, respondit, Principium qui
et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Ergo principium Filius.
Per Filium fecit Deus coelum et terram, sicut Joannes evangelista
narrat: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil
(Id. I, 3). Filius Dei natura est Filius, non adoptione,
sicut scriptum est: Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3).
Deus Pater uterum non habet sicut nos, aut corporeus esse credendus
est; sed per uterum substantiam intelligi voluit, de qua natus est
Filius. Quod est Pater, hoc genuit: Deus Deum, lux lucem;
sicut homo hominem gignit, et canis canem. Nunquam visum est ut homo
gigneret canem. Ac per hoc Pater non de nihilo, neque de aliqua alia
substantia, sed de se ipso genuit Filium.
Spiritum sanctum, neque ingenitum, neque genitum fides recta
declarat: quia si dixerimus ingenitum, duos patres affirmare
videbimur; si autem genitum, duos filios credere culpamur. Sed quod
certa fides tenet, nec ingenitus est, nec genitus, sed ab utroque
procedens, id est, a Patre et a Filio. Et ut hoc testimoniis
approbemus, ipsum Dominum nostrum Jesum Christum ad discipulos audi
dicentem: Cum venerit, inquit, Paracletus, quem ego mittam vobis a
Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium
perhibebit de me (Id. XV, 26). Et rursum ipse Dominus Jesus
Christus post resurrectionem suam, ut ostenderet a se procedere
Spiritum sanctum, sicut et a Patre; insufflans in discipulos suos,
ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Unus est
ergo Spiritus Patris et Filii, unus amborum Spiritus. Igitur quod
Patris sit Spiritus, ipse Dominus et Salvator noster discipulis
suis ait: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris
vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Et quod idem et
Filii sit Spiritus, Paulus apostolus testis est: Si quis autem,
inquit, Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom.
VIII, 9).
|
|