|
Procul dubio in nomine Dei, Pater; in nomine principii, Filius
intelligendus est. Profecto cum dixisset, In principio fecit Deus
coelum et terram; et subsecutus adjunxit, Et Spiritus Dei ferebatur
super aquas (Gen. I, 1, 2): qui est tertia in Trinitate
persona. Igitur si non esset trina persona, nunquam Dominus noster
Jesus Christus diceret discipulis suis, Ite, baptizate omnes gentes
in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth.
XXVIII, 19). Nec baptizato Domino a Joanne in Jordane
fieret vox de coelo, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo
mihi bene complacui (Id. III, 17). Nec Spiritus sanctus in
specie columbae descendisse super eum, et mansisse diceretur. Ideo
tres personas secundum Scripturas sanctas intelligimus, id est, alium
esse Patrem, alium Filium, qui genitus est a Patre, alium
Spiritum sanctum: non aliud, quia substantia unum sunt. Personas
distinguimus, non deitatem separamus. Quod autem Pater et Filius et
Spiritus sanctus de una substantia sit, beatus Paulus apostolus de
Filio ad Romanos scribens demonstrat: Quorum patres, inquit, et ex
quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus
in saecula (Rom. IX, 5). Et iterum in Evangelio secundum
Joannem, Ut cognoscant te solum verum unum Deum, et quem misisti
Jesum Christum (Joan. XVII, 3): id est, te, et quem
misisti Jesum Christum, verum unum Deum. Et rursus Scriptura
dicit, Ut simus in vero Filio ejus Jesu Christo, ipse est verus
Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20). Et ut aequalitatem
suam ostenderet, ait ipse Dominus, Ego et Pater unum sumus
(Joan. X, 30): scilicet natura, non persona. Et iterum
inquit, Propterea quaerebant Judaei interficere Jesum, quia non
solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem
se faciens Deo (Id. V, 18). Et rursus Paulus inquit, Qui
cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem
Deo (Philipp. II, 6). Non poterat esse rapina, ubi aequalis
erat natura; non erat usurpata, sed nata; non rapuit, quia vere
habuit. Spiritum vero sanctum Deum, Acta Apostolorum apertissime
docent: Anania, inquit Petrus, cur tentavit Satanas cor tuum,
mentiri te Spiritui sancto? Et infra, Non hominibus mentitus es,
sed Deo (Act. V, 3, 4). Et in Evangelio inquit secundum
Joannem: Dominus spiritus est (Joan. IV, 24). Paulus ad
Corinthios scribens, ait: Nescitis quia corpora vestra templum sunt
Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis
vestri? Idem Paulus, Empti enim estis pretio magno, glorificate et
portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20).
Pater, inquam, Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus: non
tres dii, sed unus est Deus, ut Moyses dicit: Audi, Israel;
Dominus Deus tuus, unus est Deus (Deut. VI, 4). Ac per hoc
sicut dicimus, non tres deos, non tres essentias; ita nec tres
sapientias, nec tres spiritus. Nam interrogati de singulis personis,
si sit Pater sapientia, vel Filius, vel Spiritus sanctus:
respondemus, Pater est sapientia, Filius est sapientia, Spiritus
sanctus est sapientia: non tres sapientiae, nec tres spiritus; sed
una sapientia, et unus spiritus; sicut una substantia, et una
essentia: quia hoc illi Patri est esse, quod Filio sapientiae et
Spiritui sancto est esse. Et cum aequales sint Pater et Filius et
Spiritus sanctus, Filius tamen dicit, Pater major me est (Joan.
XIV, 28); et, Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem
ejus qui me misit (Id. VI, 38, 40); et, Pater, si
possibile est, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39);
et, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Joan.
VII, 16). Ista omnia, et alia quae dicit Filius, secundum
formam servi quam assumpsit, intelligenda et dicta sunt. Igitur cum
primus homo conditus esset a Deo, et libero arbitrio muneraretur,
praeceptumque ei positum esset, ut si custodisset quae ei Deus
praeceperat, non morte corporis, nec animae moreretur: sed ille
inobediens mandato Dei, atque elatus superbia, suasioni serpentis
obediens, mandata contempsit. Et haec causa exstitit ut mortis
periculum incurreret; et ab illo uno homine omnis humana natura
vitiata, atque peccato obnoxia, mortalis existeret. Unde apostolus
Paulus inquit, Per unum hominem peccatum introivit in mundum, et per
peccatum mors: et ita in omnes homines mors pertransivit, in quo omnes
homines peccaverunt. Quia sicut per unum hominem omnes homines in
condemnationem ceciderunt, ita et per unius justitiam omnes homines in
justitiam vitae surrexerunt (Rom. V, 12, 18); et iterum,
Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (I
Cor. XV, 47). Coelestem itaque dico, quia non ex humano
conceptus semine, sed de Maria virgine, pro nostra salute, assumptus
a Filio Dei, sicut Joannes testatur: Et verbum caro factum est,
et habitavit in nobis (Id. I, 14). Verbum caro factum est,
non in carnem mutatum, ut desisteret esse quod erat, sed coepit esse
quod non erat: sumpsit enim carnem, non convertit in carnem. Carnem
istam a parte totum hominem intelligimus, id est, carnem et animam
rationalem: ut primus homo et carne et anima mortuus fuerat; ita etiam
oportuit ut per Mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum,
et carne et anima vivificaretur. Ergo, ut supra diximus, secundum
assumptionis formam carnis dictum est, Pater major me est (Joan.
XIV, 28). Non est credendum posse Filium Dei et Filium
hominis duos filios esse; quia non sunt duo filii, sed unus. Nam
ille qui erat Filius Dei, factus est filius hominis in unitate
personae. Ut anima et caro unus est homo, ita Verbum et homo unus
est Christus. Duas substantias accipimus in uno Filio Dei; unam
deitatis, aliam humanitatis, non duas personas. Et si dixerimus duas
personas, introducemus etiam duos filios Dei: et jam tunc non erit
Trinitas, sed quaternitas; quod absit. Profecto enim per id quod
est Deus, et aequalis Patri, et ubique praesens est, et in coelo
est totus, et in terra totus, et in nullo continetur loco: per id
quod homo, et passus et mortuus, et resurrexit et ascendit in coelum,
sedetque ad dexteram Patris, et sic veniet ad judicandum vivos et
mortuos, quemadmodum est ire visus in coelum, in eadem forma carnis
atque substantia; cui profecto immortalitatem dedit, naturam non
abstulit. Licet una substantia sit, neque persona Patris, neque
Spiritus sancti, sed sola Filii suscepit carnem. Et ut hoc
intelligamus, comparationibus utar. Certe (ut ex creatura intelligas
Creatorem) sic in anima est ratio, et cum sint unum, aliud anima
agit, aliud ratio; anima vivimus, ratione sapimus: ita Pater et
Filius et Spiritus sanctus cum sint una substantia, tota Trinitas
operata est hominem, quem non tota Trinitas assumpsit, sed sola
Filii persona. Nec voluntate, nec necessitate genuit Pater
Filium. Non necessitate, quia necessitas in Deo non est: non
voluntate, quia voluntas praeire sapientiam non potest, quae est
Filius. Igitur prius est rationabiliter sapere, quam rationabiliter
velle. Unde nec voluntate nec necessitate, sed naturaliter sola
sapientia Pater genuit Filium. Sicut Pater vitam habet in
semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V,
26). Scimus Filium Dei a semetipso non esse, sed a Patre
genitum esse: Patrem vero a nullo genitum esse, a nullo vitam
accepisse. Dedit Pater Filio vitam, gignendo vitam quam Pater
habuit in se. Non quod prius fuerit Filius sine vita, et postea
acceperit vitam; sicut nos qui per peccatum amisimus vitam, et per
gratiam Salvatoris recepimus vitam. Ideo de eo dicitur, Filius a
Patre accepit vitam, quia non a se ipso est genitus: non existenti
dedit, sed gignendo.
|
|