|
Quoniam et oratione et testimoniis persuasimus de subjectione Filii,
quia non secundum substantiam minor, sed secundum formam servi quam
assumpsit: sed ut missus esse dicatur, aliquid dicere volumus.
Scimus sicut Filius non secundum substantiam dicitur missus, seu
minor: ita nec Spiritus sanctus propter columbam vel ignem missus
dicitur: scilicet quia non in ea substantia, qua aequalis est Patri,
apparuit; sed, ut dictum est, per subjectam creaturam. Non enim
sicut Filius hominem assumpsit, ut in aeternum permaneat, sic
Spiritus sanctus columbam vel ignem: sed illae factae visiones de
creatura inferiore ad manifestandum Spiritum, esse postea
destiterunt. Nunquam enim illa incomprehensibilis immutabilisque
divinitas, quae est Trinitas Deus, ab oculis carnalibus videri
potest, nisi, ut dictum est, per subjectam creaturam. Inter genitum
Filium et processionem Spiritus sancti hoc distat, quod Filius Dei
sic est de Patre, quomodo natus, non quomodo datus: Spiritus vero
sanctus sic est de Patre et Filio, non quomodo natus, sed quomodo
datus. Filius natus solius est Patris, non Spiritus sancti.
Amborum est Spiritus, id est, Patris et Filii: quia si Spiritus
Filius diceretur, amborum Filius diceretur. Nullus autem filius est
duorum nisi patris et matris: quod absit ut inter Deum Patrem et
Filium quis suspicetur, quia nec filius hominis simul et ex patre et
matre procedit: sed cum procedit ex patre, non tunc procedit ex
matre; et cum procedit ex matre in hanc lucem, non tunc procedit et ex
patre. Spiritus vero sanctus non de Patre procedit in Filium, et de
Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque
procedit. De eo quod a Joanne dicitur, quod Spiritus sanctus non
loquitur a semetipso; sed quaecumque audiet, loquetur (Id. XVI,
13); non loquitur a semetipso, quia non est a se ipso: Pater enim
a nullo est natus, Filius a Patre est genitus, Spiritus sanctus a
Patre et Filio procedens: ideo non loquitur a se ipso; sed
quaecumque audiet, loquetur. Audire illi esse est, a se non est,
sed a Patre: ideo quaecumque audiet, loquetur. Quid sit quod
Spiritus sanctus pro nobis interpellare dicitur, quod dicit Paulus ad
Romanos scribens: Nam quid oremus sicut oportet, nescimus; sed ipse
Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem
scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum
postulat pro sanctis (Rom. VIII, 26). Modus iste
locutionis, qui frequenter in Scripturis sanctis invenitur, est sicut
Deus dicit ad Abraham, Nunc cognovi, quoniam timeas Deum,
(Gen. XXII, 12), hoc est, cognoscere te feci: sicut dicit
Apostolus, Nunc cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo (Galat.
IV, 9). Nempe omnia in praesentia Dei sunt antequam fiant;
praesentia sunt futura, quasi jam facta sint: quomodo dicit, cogniti
a Deo, nisi faciente Deo ut cognoscamus Deum; sic et hic scribitur
Spiritus sanctus gemere pro nobis, id est, gementes nos facere,
infundendo nobis charitatem in Deum et proximum: sicut legitur,
Laetus dies, quia laetos homines faciat. Pater solus nusquam legitur
missus, sed missionem Filii ita scribit Apostolus: Cum autem
venerit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere,
factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret (Ibid. 4,
5). Quod Filius Dei natus de Maria virgine, venit in mundum,
testatur evangelista, dicens, In mundo erat, et mundus per ipsum
factus est (Joan. I, 10). Et ipse ait, Ego a Patre exivi,
et veni in hunc mundum (Id. XVI, 28). Item Evangelista
dicit, Et mundus eum non cognovit. Deinde subjungit, In sua
propria venit (Id. I, 10, 11). Illuc utique missus est,
quo venit: sed in hunc mundum est missus, ubi erat; quae missio tamen
esse opus sanctae Trinitatis, nulli sit catholico dubitandum.
Nusquam scriptum est, quod Deus Pater major sit Spiritu sancto,
vel Spiritus sanctus minor Deo Patre, quia non ita est. Quia
persona divinitatis suae assumpta est a Filio Dei ex virgine Maria,
in personam suae humanitatis, unitatem habitumque conjunxit in
aeternum. Quamvis Spiritus sanctus apparuisset in specie columbae vel
ignis, non possumus tamen dicere Spiritum sanctum Deum et columbam,
aut Deum et ignem, sicut dicimus Filium Deum et hominem. Propter
has igitur corporales formas, in quibus apparuit Spiritus sanctus,
missus dicitur: non propter has minor Patre dici potest; sicut
Filius propter formam servi, quae inhaesit illi ad unitatem personae
perpetualiter. Illae vero species corporales, ut est columbae vel
ignis, ad demonstrandum quod opus fuit, ad tempus apparuerunt, et
esse postea destiterunt. Nonne apparere debuerunt creaturae sicut
oportuit, servientes Creatori ad nutum ejus; qui incommutabiliter in
se ipso permanet, ad eum significandum et demonstrandum, sicut
significari et demonstrari mortalibus oportebat, mutatae atque
conversae?
|
|