|
A quibusdam dubitari solet, an Spiritum sanctum habuerunt Apostoli
illo tempore, quo fuerunt cum Christo Domino, secundum quod
Evangelista dicit, Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum
erat glorificatus (Id. VII, 39). Et in alio loco ait, Si
diligitis me, praecepta mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium
Paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum
veritatis: quem mundus non potest accipere; quia non videt eum, neque
cognoscit eum. Vos autem videtis eum, et cognoscitis eum; quia apud
vos manet, et vobiscum est (Id. XIV, 15-17). Et etiam
post resurrectionem suam legitur insufflasse et dixisse discipulis,
Accipite Spiritum sanctum (Id. XX, 22). In Pentecoste vero
legitur Spiritus sanctus in Apostolos descendisse (Act. II,
1). Ad haec dicendum, quia unus Spiritus est, sed dona habet
multa. Non est dubium, quin Spiritus sanctus erat cum eis: quia ubi
Christus est, Spiritus sanctus est. Et quia venturum Spiritum
sanctum a Patre promiserat Christus, non defuit in hoc indifferens
ejus divinitas. Trium officiorum formae doni Spiritus sancti in
Apostolis sunt ostensae: quarum prima est, quae ad jus ecclesiasticum
pertinet, in regenerandis. Ecclesiastica potestas intelligitur esse
in officiis episcoporum et sacerdotum, qui omnia in traditione dominica
per Spiritum sanctum agere debent. Unde illis dicit Jesus, Quorum
tenueritis peccata, tenebuntur; et quorum remiseritis, remittentur
eis (Joan. XX, 23). Secunda est, quae in Pentecoste data
est, quae generalis est: non solum enim in Apostolos, verum etiam in
omnes credentes decidit Spiritus sanctus. Tertia forma est, quae
solum Apostolis vel ordinatis in initio concessa est, in signis ac
virtutibus faciendis, usquedum fidei semina jacerent ad crementum.
Semina enim fidei sunt virtutes per Apostolos factae: ipsi enim
Apostoli antistites positi sunt hujusmodi veritatis, qui per signa et
prodigia rationabilem esse fidem nostram testantur. Igitur Spiritus
sanctus datur omnibus generaliter credentibus, sed si manet in eis: in
signis vero et prodigiis filii Dei esse probantur. Etiam Spiritus
sanctus non manet quandoque in homine, sed vocatus advenit, ut
suggerat necessaria, et recedat. Similiter et in traditione vel
ordinatione, deforis gratiam et tuitionem praestat devotis fidei, ut
commendatiores habeantur per inspirationem ejus.
|
|