|
Pater, Filius, et Spiritus sanctus unus est verus Deus, secundum
illud quod scriptum est, Audi, Israel; Dominus Deus tuus unus est
(Deut. VI, 4). Et in Evangelio scriptum est, Ut cognoscant
te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan.
XVII, 3). Et de Christo dicitur a Joanne apostolo, Ipse est
verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 20). Ante omnia
tempora Filius erat, ut intelligendum in hoc est, In principio erat
Verbum: et, Omnia per ipsum facta sunt. Quia et tempus sine
aliquibus creaturae motibus non potest esse. Et ideo per Filium facta
confitemur et tempora, per quae facta sunt omnia: ideo procul dubio
aequalis genitus, et coaeternus est Patri Filius. Dicitur Filius
Dei ex voluntate et praecepto Patris, coelestia, terrestria,
visibilia et invisibilia, corpora et spiritus ex nullis exstantibus,
id est, ex nihilo ut essent, sua virtute fecisse :] cum ipse ex
nullis exstantibus, hoc est, ex nihilo non factus sit, sed ex Deo
Patre Deus: quae res indicat unam et eamdem Patris Filiique
naturam. Filius per se ipsum non potuit, tanquam non esset ante quam
fieret, ut esset ipse per quem fieret idem ipse. Porro si per aliquem
alium a Patre factus est Filius; quis est ipse alius, cum omnia per
ipsum facta sunt, hoc est, per Verbum ejus? [Antequam faceret
universa, omnium futurorum Deus et Dominus, rex et creator erat
constitutus, et omnium futurorum in natura habens praescientiam, et in
faciendo in omnibus exspectans Patris jussionem. Ipse voluntate
Patris descendit de coelo, et venit in mundum, sicut ipse ait: Non
enim a me ipso veni, sed ille me misit .] Una quippe ipsa Trinitas
est, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Dicimus
jubente Patre Filium creasse omnia, non esse nisi Verbum, per quod
facta sunt omnia. Quod autem Pater miserit Filium, qui cum ipso
venit, ipse testatur qui ait, Non sum solus, quoniam Pater mecum
est. Nunquam ideo diversa natura est, quia Pater mittit, et
mittitur Filius. Potest homo pater mittere hominem filium, non unius
ejusdemque substantiae, cum homo missus ab homine mittente separetur:
quod non potest Deus. Sed ignis mittit splendorem suum, nec potest
splendor separari ab igne mittente. Cum enim splendorem mittit ignis,
longius pervenit inde splendor, quo ignis non pervenit. Unde splendor
ab igne qui est in lucerna missus , utique vere possit dici in
pariete, quo sine lucernae igne pervenit ignis. Super hoc Filius
dicit, Qui me misit, mecum est (Joan. VIII, 42, 16,
29): quod vere potuit Filius dicere, Pater mecum est. Cum
igitur haec a Patre missio Filii prorsus ineffabilis sit, nec capi
ullius cogitatione possit, hoc etiam hic potest intelligi, ut a Patre
missus esse dicatur, quod Filius hominibus apparuit in carne, non
Pater. Quo enim mittitur Filius, ubi non est? Ubi autem non est
sapientia Dei? etc.
|
|