DE TRIPLICI HABITACULO LIBER UNUS INCERTI AUCTORIS NEC INERUDITI


CAPUT PRIMUM. De tribus habitaculis, regno Dei, mundo, inferno. Regni Dei bona, et inferni mala.

Tria sunt sub omnipotentis Dei manu habitacula, primum, imum, medium: quorum summum, regnum Dei vel regnum coelorum dicitur; imum, vocatur infernus; medium, mundus praesens vel orbis terrarum appellatur. Quorum extrema omnino sibi invicem sunt contraria, et nulla sibi societate conjuncta. Quae enim societas potest esse lucis ad tenebras, et Christi ad Belial (II Cor. VI, 14 et 15)? Medium autem nonnullam habet similitudinem ad extrema. Unde lucem et tenebras habet, frigus et calorem, dolorem et sanitatem, laetitiam et moerorem, odium et amorem, bonos et malos, justos et injustos, dominos et servos, regnum et subjectionem, famem et satietatem, mortem et vitam, et innumera hujus modi. Quorum omnium pars una imaginem habet regni Dei, pars altera inferni. Commixtio namque malorum simul et bonorum in hoc mundo est; in regno autem Dei nulli mali sunt, sed omnes boni; at in inferno nulli boni, sed omnes mali; et uterque locus ex medio suppletur. Hominum enim hujus mundi, alii elevantur ad coelum, alii trahuntur ad infernum. Similes quippe similibus junguntur, id est, boni bonis, et mali malis; justi homines justis Angelis, et transgressores homines transgressoribus angelis; servi Dei Deo, servi diaboli diabolo: benedicti vocantur ad regnum sibi paratum ab origine mundi, maledicti expelluntur in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34 et 41).

Bona autem regni coelestis dicere, vel cogitare, vel intelligere ut sunt, nullus potest carne vestitus: multo enim majora et meliora sunt, quam cogitantur et intelliguntur; unde scriptum est, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Regnum namque Dei omni fama majus, omni laude melius, omni scientia innumerabilius, omni gloria, quae putatur, excellentius. Mala etiam inferni dicere vel cogitare, ut sunt, nemo potest: pejora quippe sunt valde quam cogitantur. Regnum itaque Dei plenum est lucis, et pacis, et charitatis, et sapientiae et gloriae, et honestatis, et dulcedinis, et dilectionis, et melodiae, et laetitiae, et beatitudinis perennis, et omnis boni ineffabilis, quod nec dici nec cogitari potest. At locus inferni plenus est tenebrarum, discordiae, odii, stultitiae, miseriae, turpitudinis, amaritudinis, offensionis, doloris, adustionis , sitis, famis, ignis inexstinguibilis, tristitiae, vindictae perennis, et omnis ineffabilis mali, quod nec dici nec cogitari potest. Cives coeli sunt justi homines et Angeli, quorum rex est Deus omnipotens. At contra cives inferni sunt impii homines et daemones, quorum princeps est diabolus. Satiat justos visio sanctorum hominum et Angelorum, et super omnia ipsius Dei. Cruciat impios et peccatores visio hominum damnatorum et daemonum, et super omnia ipsius diaboli. Nihil in regno Dei desideratur quod non inveniatur; at in inferno nihil invenitur quod desideratur. In regno Dei nihil invenitur, nisi quod placet, et delectat, et satiat; at contra in lacu miseriae perennis nihil videtur, nihilque sentitur, nisi quod displicet, nisi quod offendit, nisi quod cruciat. In regno aeterno erit vita sine morte, veritas sine errore, felicitas sine perturbatione. Omne bonum in regno Dei abundat, et nullum malum; omne malum in carcere diaboli abundat, et nullum bonum. Nullus indignus in regno Dei suscipitur; nullus vero dignus, nullus justus ad infernum trahitur.