|
Principalia autem sunt duo tormenta in inferno, frigus intolerabile,
et calor ignis inexstinguibilis; unde in Evangelio legitur, Illic
erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII, 42; XXII,
13; XXV, 30). Fletus namque et liquefactio oculorum ex
calore nascitur; stridor vero dentium ex frigore nascitur. Hinc etiam
beatus Job, De aquis, inquit, nivium transibunt ad calorem nimium
(Job XXIV, 19). De quibus duobus innumera pendent poenarum
genera; videlicet, sitis intolerabilis, poena famis, poena
foetoris, poena horroris, poena timoris, poena angustiae, poena
tenebrarum, severitas tortorum, praesentia daemonum, ferocitas
bestiarum, crudelitas ministrantium, dilaceratio immortalium vermium,
vermis conscientiae, ignitae lacrymae, suspiria, miseriae, dolor
sine remedio, vincula sine solutione, mors aeterna, poena sine fine,
absentia Christi post visionem ejus, quae sola omnia supra dicta
superat, et omnibus poenis intolerabilior.
|
|