CAPUT III. De his quos poenae aeternitas a mundi voluptate non deterret. Inferni duplex poena. Anni centum nulla aeternitatis portio.

Vae igitur illis perenne, qui subire haec omnia mala etiam sine fine merentur, pro delectabili unius horae somnio: tanta etenim et talis est omnis hujus mundi gloria, ad aeternam comparata gloriam. Melius erat eis, quod dictum est de infelice Juda, non nasci (Matth. XXVI, 24), quam malis suis meritis plagas inferni sustinere. Quid stultius, quid insanius est, quam umbra et imagine et similitudine verae gloriae et verae delectationis, verae pulchritudinis, veri decoris, veri honoris, more infantium, decipi et superari; et ipsam veram gloriam non quaerere, non desiderare? Quis imaginem auri in aqua, ipso auro neglecto, eligeret; et non statim a cunctis fatuus et insanus crederetur? Quis orbem solis in speculo redditum, vel in qualibet materia formatum plus diligeret, quam ipsum solem; et non ab omnibus derideretur? Sic irridendus, imo dolendus est, quisquis mundi hujus caducam fragilitatem et inutilem carnis voluptatem diligit, quaerit, contendit, aeterna gloria contempta, et neglectis regni coelestis ineffabilibus gaudiis. Hoc commercium insipientium valde est, et miserorum, et cor sanum non habentium, etiamsi plagae inferni non sequerentur, quae nec dici nec cogitari possunt. Duplex vero plaga est, abesse a regno Dei, et esse semper in inferno, id est, cum diabolo damnari; praesentiam amittere Angelorum, et terribilem daemonum semper pati praesentiam. Quantum caveri, vitari, metui debet, nullo modo dici potest. Quis cum sano sensu pro unius diei deliciis, centum annorum poenam eligeret? Et miseri tamen et sine ulla sapientia, voluptatem carnis sequentes, non vitant, non effugiunt intolerabiles poenas, non centum annorum, non millies mille, sed omnium sine fine saeculorum pro quadraginta vel sexaginta annorum deliciis, vel qualibet corruptibili delectatione. Quantum autem interest inter unum diem, et centum annos; non tantum utique, sed plus interest inter quadraginta vel sexaginta vel centum annos, et aeternitatem, sive in bono, sive in malo futuram. Unus enim dies aliqua portio est in centum annorum spatio, quamvis valde modica; at vero centum annorum spatium nulla portio est in illa aeternitate. Si enim, verbi gratia, centesima vel millesima pars esset aeternitatis, praedictum ejus spatium post centuplum ejus spatium vel milluplum aeternitas esse desineret; quod ratio non sinit aeternitatis, quae si ullo modo, ullo tempore finiretur, aeternitas omnino non esset.