CAPUT IV. A via lata ad arctam migrare. Beatorum felicitas. Scientia. Sortis suae amor. De ineffabili visionis Rei suavitate.

Fortiter ergo carnali resistendum est voluptati, fortiter contra fallaces hujus mundi blanditias pugnandum est, contraque multimodas satanae suggestiones vigilandum. Omni studio lata saeculi via vitanda est, quae ducit ad mortem: at vero omni cordis desiderio via angusta, quae ducit ad vitam, adeunda est et appetenda (Matth. VII, 13, 14). Via haec angusta est via abstinentiae, et castitatis, et humilitatis, et omnis religionis: quam viam ante nos Christus attrivit, qua via ad suum regnum migravit. Cujus vestigia et nos sequamur, donec post eum eadem via ad urbem regiam perveniamus, in qua ipse regnat. De qua urbe quidquid homo dixerit, quasi stilla de mari est, vel quasi scintilla de foco. In qua videlicet urbe fulgebunt justi sicut sol (Id. XIII, 43), ut Dominus ait. Ubi summa pax erit, summa quies, nullus labor, nullus dolor, nulla paupertas, nec senectus, nulla mors, nec ulla nox, nullum cibi desiderium, nullum sitis incendium; sed cibus et potus omnium erit visio Christi et sanctae Trinitatis, et contemplatio puro cordis oculo ipsius divinitatis, et assidua lectio, ut ita dicam, libri vitae, id est, aeternae veritatis et summae sapientiae, et verbi Dei, quae est Jesu Christi visio; ubi quidquid nunc nos latet, manifestius erit. Ubi ratio manifesta erit, cur hic electus est, et ille reprobatus; cur hic in regnum assumptus, et ille in servitutem redactus; cur alius in utero moritur, alius in infantia, alius in juventute, alius in senectute; cur alius pauper est, alius dives; cur filius adulterae baptizatur, et aliquando filius legitimae conjugis ante baptismum moritur; cur qui bene incipit vivere, aliquando male finit; et qui male incipit, saepe bene finit. Haec omnia et hujusmodi multa in libro vitae plana et aperta erunt. In eadem urbe praemium singulorum, omnium; et omnium, per charitatem singulorum erit. Ibi omnium bonum omnibus patebit. Ibi omnes invicem suas cogitationes cognoscent. Ibi nullus superior superbus erit, nullus inferior invidus. Quomodo enim qui omnes sicut se ipsum diliget, alicui invidere poterit, cum nemo sibi ipsi invideat? Ibi nullus melius esse vel superius concupiscet, quam erit; quia aliter esse quam quod meruit, nec esset decorum; nec aliter esse desiderabit quam quod erit; quia ita esse ut erit, pulchrum erit, non solum sibi ipsi, sed etiam universo corpori Ecclesiae coelestis. Quomodo enim quodlibet membrum in corpore, si superius vel inferius ponatur quam natura constituit, monstruosum efficit corpus et turpe; sic nimirum si aliquis in regno Dei superius ordinetur, quam postulat ars et voluntas omnipotentis artificis, turpitudinem efficiet, non solum sibimet, sed omni congregationi, in qua qui erit minimus, majorem sine dubio habebit gloriam, quam totum habens mundi regnum, etiam si aeternum esset. Vile enim valde est elementis frui, in comparatione fruendi et gaudendi ipso Deo, et visibilibus delectari et corporalibus. Tanta est enim pulchritudo justitiae, tanta jucunditas lucis aeternae, hoc est, incommutabilis veritatis et sapientiae; ut etiamsi non liceret amplius manere in ea quam unius diei mora, propter hoc solum innumerabiles anni hujus vitae pleni deliciis in circumfluentia corporalium bonorum recte meritoque contemnerentur. Non enim falso aut parvo affectu dictum est, Quoniam melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII, 11).

Nihil est comparandum delectationi et gaudio, quod nascitur ex invisibilibus et incorporeis, et ex societate Angelorum et justorum omnium, et ex certa scientia et cognitione ipsius divinae naturae, et ex Dei ipsius facie ad faciem visione. Cujus pulchritudinem mirantur Angeli, cujus imperio suscitantur mortui, cujus sapientiae non est numerus (Psal. CXLVI, 5), cujus regnum finem nescit, cujus gloria nequit narrari; cujus lux tam solem obscurat, ut ejus comparatione nullam habeat sol lucem; cujus dulcedo tam mel superat, ut ei comparatum velut absynthium sit amarissimum. Cujus faciem si omnes carcere inferni inclusi viderent, nullam poenam, nullum dolorem, nullamque tristitiam sentirent; cujus praesentia si in inferno cum sanctis habitatoribus appareret, continuo infernus in amoenum converteretur paradisum. Cujus sine nutu nec folium de arbore cadit. Cujus oculi flammivomi profundum penetrant inferni. Cujus auris tacitam cordis vocem audit, id est, cogitationem. Cujus oculus non minus audit, quam videt; cujus auris non minus videt, quam audit; quia non corpus sunt, sed summa sapientia et certa cognitio. Cujus deliciae sine fastidio satiant: quae cum a beatis inveniuntur, semper tamen desiderantur, et esuriem et sitim sine poena efficiunt, et ardenti semper desiderio delectant. Cujus secreta mirabilia, videntibus ea semper nova sunt et mira; et non plus cum incipiunt videri, pariunt stuporem cernentibus, quam post mille annos et millies mille. Et cum Angeli ab initio mundi ea soliti sint videre, tamen non minus hodie admirantur ea, quam in primo die; alioquin dudum coram Angelis assiduo vivendi usu vilescerent. Cujus cognitioni praeterita et futura, non praeterita et futura, sed praesentia sunt.