|
Unde non diem judicii videbit, et primum diem saeculi non vidit: sed
utrumque videt. Cujus praescientia neminem cogit ad peccandum, ut
multi errantes dicunt. Si enim, inquiunt, praescivit Deus Adam
peccaturum esse, non peccare non potuit. Ex quo errore nascitur,
Deum causam esse peccati, quod nefas est dicere. Et illi tamen etiam
suis verbis alligantur. Si enim quod praescientia Dei habet, necesse
est fieri; ideo voluntate propria homo peccavit, et non aliqua
necessitate, quia in praescientia Dei fuit, ut voluntate et libero
arbitrio, et non necessitate cogente peccaret. Si ergo praescientia
Dei non potest vitari, non potuit homo aliter peccare nisi voluntate,
nulla alia vi cogente: quia ita Deus praescivit illum peccaturum. Si
ergo voluntarie, non coactus est. Si enim non coactus est ad
peccandum, potuit sine dubio non peccare si vellet; ideoque poenam
meruit, quia non invitus peccavit; alioquin a Deo poenam mortis non
susciperet. Cujus locutio est occulta inspiratio, qua mentibus suam
voluntatem et suam charitatem invisibiliter ostendit; quam videndo
Angeli per omnia Deo obediunt. Cujus laus est qua electos laudabit,
manifestatio qua suorum electorum bona omnibus monstrabit; assidua
autem laus qua electi eum laudabunt, est admiratio ejus perennis. Qui
miro modo non tempore praecessit mundum et tempus (nullius enim horae
spatio fuit ante mundum), et tamen semper erat sine initio. Non enim
erat tempus ante tempus, tempus autem cum mundo concreatum est. Si
igitur tempus ab initio mundi coepit currere, ante mundum factum non
erat. Ideoque nullo tempore, ut praediximus, praecessit Deus
tempora et mundum eis coaevum, imo paulo eis priorem; ejus enim motu
coeperunt currere. Quidquid movetur, suum motum praecedit.
Ineffabili enim aeternitate praecessit Deus mundum, non tempore.
Cujus tempus ante mundum non erat. Cujus lux tenebras depellit
ignorantiae, cujus aliqua particula haec omnia, quae diximus, vera et
certa esse cognoscimus. Eadem luce melius esse verum, quam falsum,
videmus; et tamen pejus esse verum malum vel verum peccatum, quam
falsum malum vel falsum peccatum; non quia verum est, sed quia malum
vel peccatum est; sed ideo malum vel peccatum est, quia verum malum
vel peccatum est . Aliter enim non posset esse malum vel peccatum,
nisi verum esset malum vel peccatum; falsum enim malum non est malum,
ut falsum argentum non argentum est. Potest aliquis a veritate dicere
malum vel peccatum exortum esse vel factum, et quodam modo opus esse
veritatis malum; quod omnino falsum est. Omne enim verum a veritate
est, et omne verum in quantum verum, bonum est; a veritate igitur est
verum esse, ut sit malum vel peccatum, non ipsum malum vel peccatum;
aliud namque est ipsum malum, aliud verum esse illud. Quamvis igitur
ipsum malum bonum non est, bonum est tamen verum esse ut sit illud.
Nisi enim bonum esset esse malum, nullo modo sineret Deus illud
fieri. Multa quippe bona de malis Omnipotens facit, ut de adulterio
hominum bonos format et facit homines. Si autem et quadam illius lucis
particula quasi per angustas rimas infusa, haec et alia omnia quae
novimus, vera esse cognovimus; quali et quanta luce scientiae et
sapientiae illic illustrabimur, ubi ipsum solem veritatis facie ad
faciem videbimus, id est, certa et vera sapientia cognoscemus? cujus
praesentia similes ei facit praesentes. Qui enim verae sapientiae,
verae pulchritudini, verae aeternitati adhaerebit, sapiens utique et
pulcher et aeternus erit. Sic enim absentia ejus dissimiles ei omni
modo facit. Cujus aeternitas sine initio et sine fine est; (si enim
esset tempus quando non esset, quis eum faceret?) quia ipse est solus
Deus, et ante ipsum Deus alius non erat, nec est, nec erit. Non
forte se ipsum creavit, cum nihil se ipsum creat; qua enim potentia
qui omnino non esset se ipsum faceret? Restat igitur quod omnino
factus non est Deus. Cum ergo nullo modo Deus factus est, sine
initio ante omnia erat. Quidquid enim factum est, initium habet: et
quidquid initium habet, sine dubio factum est, non ab alio nisi a Deo
non facto, sed omnia faciente. Cujus scientia sine ulla varietate
cognitionis , et sine ullo cursu huc et illuc innumerabilem varietatem
omnium creaturarum, Angelorum, hominum, stellarum, arenarum,
capillorum, verborum, cogitationum, momentorum omnium, simul et
semel comprehendit et intelligit. Fons igitur et origo omnis scientiae
Deus est: quem quanto plus quis bibet, tanto plus sitiet.
|
|