|
Incomparabiliter ergo totius mundi regnum, ut supra diximus, etsi
aeternum esset, praecellit, societati Angelorum et sanctorum, et
praesenti ipsius Dei adesse visioni. In cujus visione trina scientia
nascitur: id est, homo qui cernit, et Deus qui cernitur, et caeteri
omnes omnia videbunt et intelligent. Sicut enim per speculum vitreum
trina nobis visio administratur, quia nos ipsos, et ipsum speculum,
et quidquid praesens adest videmus; sic per speculum divinae
claritatis, et ipsum Deum ut est, videbimus, quantum possibile erit
creaturae, et nos ipsos, et caeteros vera et certa scientia
cognoscemus. Tunc abdita creaturarum, et ipsius inferni, videndo
Deum videbimus. Tunc justis manifestum erit, quomodo Deus est
invisibilis, incomparabilis, sine initio et sine fine, ante omnia et
post omnia: quidquid interest inter nasci, quod ad Filium pertinet;
et procedere, quod ad Spiritum sanctum, excepto quod unus ex uno
natus sit, alter ex duobus processit: et quomodo Pater non praecessit
Filium tempore, sed origine, nec Spiritum sanctum: et quomodo omnia
Dei unum sunt in Deo, excepto quod ad relationem pertinet; nam
sapientia Dei et veritas et aeternitas non diversa sunt inter se, sed
unum sunt sicut caetera omnia; sapientia enim Dei non magis sapientia
quam veritas est, et non magis veritas est quam sapientia, quam
aeternitas, quam caetera Dei omnia; unum enim sunt in Deo, et non
solum haec inter se eadem sunt in Deo, sed non aliud sunt quam ipse
Deus: et quomodo mundus erat in Deo, antequam in se ipso esset, non
mundus, sed Deus: et quomodo ubique totus sine loco, magnus sine
quantitate, bonus sine qualitate: et quomodo omnia penetrat munda et
immunda sine sui pollutione. Si enim lux ista visibilis omnia loca
illustrat, et sterquilinia etiam penetrat sine fetore, et sine sui
pollutione; quanto magis Deus, qui est invisibilis et incommutabilis
lux, omnia penetrat, regit, sustinet, circumdat, illustrat, sine
ulla mutatione vel pollutione, non solum coelestia et terrestria, sed
etiam infernalia?
Tunc erit electis Dei trina visio, id est, corporalis, qua corpora
cernentur; quorumdam splendentia ut sol, quorumdam ut luna, aliorum
ut stellae. Et spiritualis, qua similitudines corporum in spiritu et
non fallaci phantasia inspicient; qua visione etiam hodie fruuntur
spiritus justorum post corporum claustra: et visio intellectualis, qua
puro mentis oculo in spiritu Deum videbunt, et suas animas, et
virtutes intimas, et spiritus angelicos. Tunc duplices Deo acturi
sunt gratias, videlicet pro sua liberatione a perpetua damnatione, et
pro bonorum ineffabili retributione. Tunc communis omnium reus et
hostis diabolus in conspectu electorum Dei damnabitur, cujus damnatio
et intolerabilis poena delectabile spectaculum praestabit electis.
Tunc ardentissimo amore liberatorem suum et omnium bonorum datorem
amabunt, et sine fine et sine fastidio clamore cordis laudabunt Deum
omnipotentem, benignum et misericordem: cui honor et gloria et nunc et
per omnia saecula saeculorum Amen.
|
|