CAPUT VIII.

13. Respiciat ergo iste quo errore dixerit, quod secutus adjunxit: Velint nolint, proinde traditores sacrilegis Sacramentis Christum magis offendunt. Alia est quippe temeritas et utcumque tolerabilis, quod traditores dicit homines, quos esse non probat: illud autem quis ferat, quod sacrilega dicit Sacramenta Christi, etiamsi vere, sicut calumniatur, a traditoribus haberentur, quae in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti ritu evangelico celebrantur? Hic fortasse dicat, jam non esse Christi Sacramentum quod a sacrilegis datur. Cur non ergo dicit non esse etiam nomen Christi, quod a sacrilegis dicitur? Quod omnino non ausus est dicere. Ait enim: Perdidisse igitur falsum opus non dubium est, qui tametsi in nomine Jesu Christi, sacrilegi tamen ausi sunt operari. Tametsi, inquit, in nomine Jesu Christi: numquid dixit non esse nomen Jesu Christi? Sicut ergo nihil prodest sacrilegis, quod operantur in nomine Jesu Christi; sic nihil prodest haereticis, quod baptizant vel baptizantur in Baptismo Jesu Christi: sed tamen sicut illud nomen est Jesu Christi, ita et iste Baptismus Jesu Christi. Et utrumque agnoscendum et approbandum, non negandum et destruendum est; ne tantis donis Dei fiat injuria, cum sacrilegorum eisdem donis male utentium corrigitur vita.

14. Ille dicit sacrilegis dicturum Dominum, Recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem, qui extra Ecclesiam baptizant, vel daemonia ejiciunt, vel aliquas virtutes in nomine Jesu Christi operantur: nos autem dicimus, imo ipsa Veritas dicit, omnibus hoc Deum esse dicturum, qui intra ipsa unitatis retia mali pisces cum bonis usque ad littus natant. Quid enim eis aliud dicetur, cum in vasa collectis bonis, illi mali separati projicientur, nisi, Recedite a me, qui operamini iniquitatem? Nec tamen in eis Christi Sacramenta destruimus, cum vel tales baptizantes, vel tales baptizatos intra eadem unitatis retia agnoscimus. Ipsos quoque non arbitror tam esse impudentes, ut audeant dicere, tam multis malis et sceleratis, qui in eorum parte sunt manifestis flagitiis et facinoribus perditi et inquinati, hoc est, avaris atque raptoribus, sive truculentis feneratoribus, sive cruentis circumcellionibus, Dominum non esse dicturum, Recedite a me, qui operamini iniquitatem: et tamen sciunt, vident, tenent, multos tales baptizare, multos a talibus baptizari; nec in eis Christi violant Sacramentum, etiam illi quibus displicent scelera eorum. Non solum itaque nihil contra nos dixit, cum haec evangelica testimonia protulit; verum etiam nos quid contra eos diceremus, admonuit.