CAPUT IX.

15. Proinde quod sequitur et exsultans dicit , Solvi breviter quaestionem: vere solvit eam, sed pro nobis: quandoquidem dicendo, in indignis non esse dissimiles causas, baptizare, daemonia pellere, caeterasque non dissimiles fecisse virtutes, quibus dicentibus, In nomine tuo ista fecimus: dicturus est,

“Non novi vos; recedite a me, operarii iniquitatis;”

manifestavit tam verum esse quod baptizant Baptismo Jesu Christi, etiam qui separati sunt ab Ecclesia, quam verum est quod daemonia pellunt in nomine Jesu Christi: sed eos utrumque nec ad vitam aeternam perducere, nec ab aeternis suppliciis vindicare . Ac per hoc quemadmodum si veniret ad Ecclesiam quisquam eorum, a quibus expulit daemonia ille, quem viderunt discipuli separatum a grege Jesu Christi pellere daemonia in nomine Jesu Christi, nequaquam virtus quae in illo facta fuerat negaretur, sed ei quod deerat adderetur: ita quisquis extra Ecclesiam fuerit ab haereticis vel schismaticis, tamen Christi Baptismate consecratus, cum ad Ecclesiam venerit, non est negandum Sacramentum veritatis, quo imbutus est; sed adjicienda pietas unitatis, a qua separatus est, et sine qua illudinesse illi posset, prodesse non posset. Hoc facimus, hoc a majoribus traditum accepimus, hoc in catholica Ecclesia, quae toto orbe diffunditur, contra omnes falsitatis nebulas custodimus. Quid ergo hinc a nobis amplius disputandum est, quando ipse breviter solvit quaestionem, commemorando evangelica testimonia, quibus profecto, si contentiosus esse nollet, et suum damnaret errorem, et Baptismi cognosceret veritatem?

16. Quid itaque opus est omnia ejus verba retexere, quibus argute sibi videtur dicere, et multa loquacitate versare, ideo apud se esse verum Baptismum, quia et a nobis agnoscitur, non negatur? Nam quisquis firmum et inconcussum tenuerit, quod verissima et inviolabilis regula veritatis ostendit, id in unoquoque improbandum vel emendandum quod falsum atque vitiosum est, agnoscendum autem et acceptandum quod verum atque rectum est; simul vidit et quid in Donatistarum haeresi detestemur, et quid violare minime debeamus. Cum enim in suae separationis iniquitate detinent Baptismi veritatem, iniquitas eorum a nobis culpatur, veritas autem Baptismi ubique agnoscitur et probatur.