CAPUT X.

17. Qui enim dicit destruendum esse Baptismum Christi, quando illo haeretici baptizant ; consequens est ut dicat negandum esse etiam ipsum Christum, quando eum daemones confitentur. Hinc laudatus est Petrus, quando dixit, Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16, 17): expulsi daemones, hoc ipsum dicentes, Scimus qui sis, Filius Dei (Marc. I, 24, 25). Ergo ista confessio Petro fructuosa, daemonibus perniciosa, in utrisque tamen non falsa, sed vera; non neganda, sed agnoscenda; non detestanda, sed approbanda est. Sic et Baptismi veritas datur a rectis catholicis, tanquam a Petro illa confessio; datur a perversis haereticis, tanquam a daemonibus eadem ipsa confessio: illos adjuvat, hos condemnat; in utrisque tamen agnoscendo approbanda, in neutris negando violanda. Unde et apostolus Jacobus cum quosdam redargueret, qui sufficere dicebant homini solam fidem , nec ei charitatis opera conjungebant; eos ex ista daemonum comparatione convicit, ne ideo se ad Deum pertinere existimarent, quod verum de Deo crederent, etiamsi bona opera adjungere fidei non curarent. Tu credis, inquit, quoniam unus est Deus: bene facis; et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Eos igitur qui de Deo verum credunt, et male vivunt, daemonibus comparavit: non tamen illud ipsum verum quod de Deo daemones credunt, propter odium daemonum negando destruxit. Quamobrem cum iste ipse, contra quem disputamus, proposuerit Apostolum dicere, Unus Deus, una fides, unum Baptisma (Ephes. IV, 5): ecce invenimus eumdem Deum extra Ecclesiam ab ignorantibus coli; ecce invenimus eamdem de uno Deo fidem extra Ecclesiam, non solum quosdam homines, verum etiam daemones confiteri; sed utraque ab Apostolis confirmata est potius, quam negata: cur non similiter unum Baptisma in quibus extra Ecclesiam constitutis invenerimus, confirmamus potius, quam negamus, ut non ex eo quod in illis pravum est, etiam quod rectum est depravemus; sed ex eo quod rectum tenent, etiam illud in quo depravati sunt corrigamus?