|
XI. 18. Quid est ergo quod dicit, illic esse
verum Baptisma, ubi est vera fides? Prorsus fieri potest ut aliqui
verum habeant Baptismum, et non habeant veram fidem; sicut fieri
potest ut habeant verum Evangelium, quod non recte intelligendo,
falsi aliquid credant de Deo. Numquid propter ipsam fidei falsitatem
etiam Evangelium, quod verum apud eos invenitur, detestandum aut
emendandum putabimus? Nec illos Corinthios arbitror, quos in
schismata dissiluisse redarguit, veram fidem habuisse, in eo quod
dicebant, Ego sum Pauli: hoc etenim falsum erat. Verumtamen
Baptismum habebant, ex cujus veritate ut istam corrigerent
falsitatem, ab eo ipso audiunt, Numquid Paulus pro vobis crucifixus
est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 12,
13)? Erant illic etiam qui mortuos resurgere non credebant, et in
eo utique non veram tenebant atque habebant fidem: ex eo tamen quod
verum habebant , quoniam credebant Christum resurrexisse, in quo
fuerant baptizati, dat operam Apostolus etiam illud curare, in quo
eis fides sana non erat, dicens, Si mortui non resurgunt, neque
Christus resurrexit (Id. XV, 16): ut quoniam Christum
resurrexisse crediderant, et hoc in eis sanum erat; illud etiam
sanaretur, quod resurgere mortuos errore perniciosissimo non
credebant. Quamobrem, cum in Scripturis sanctis canonicis nec illi
inveniant haereticos ad Ecclesiam catholicam venientes denuo
baptizatos, nec nos inveniamus in eodem Baptismo quem in haeresi
acceperant, fuisse susceptos: in hac re duntaxat par nobis causa est,
quia nec illi quod faciunt, ut haereticos, vel quos haereticos
putant, denuo baptizent, nec nos quod facimus, ut etiam apud
haereticos datum suscipiamus Baptismum Christi, ullo temporum
apostolicorum expresse confirmatur exemplo. Sed nos reperientes
Apostolos in quibuslibet errantibus, vel qualibet impietate
sacrilegis, si quid veri cognoverunt, confirmasse potius quam
negasse; hominum autem errorem et impietatem, salvo quod in eis verum
inventum est, emendasse sive damnasse: hanc regulam etiam in Baptismi
veritate sectamur, ut apud quos eam invenerimus ita retentam atque
servatam, sicut in Ecclesia catholica retinetur atque servatur, non
eam negemus, neque destruamus; sed ea manente quod vitiosum, quod
pravum, quod falsum in unoquoque fuerit, curemus, corrigamus,
emendemus; aut si non possumus, detestatum, damnatumque vitemus.
19. Proinde, cum eos suscipimus, non suscipimus iniquitatem
eorum, qua se ab Ecclesia Christi diremptione sacrilega diviserunt;
qua orbem christianum, cui Deus per Legem, per Prophetas, per
Evangelium, per Psalmos, per Apostolos tam multa testimonia
perhibet, calumniosis et maledicis criminationibus insectantur: nec
eum ipsorum errorem suscipimus, quo Baptismum Christi etiam apud
haereticos regula ecclesiastica custoditum nolunt agnoscere, audent
destruere, non dubitant iterare; quin etiam, si quos, non solum
laicos, sed et clericos, nec quoslibet clericos, verum et presbyteros
et episcopos, etsi in illis Ecclesiis baptizati sunt, quas Apostoli
labore proprio fundaverunt, si aliquo modo seductos ad se transferre
potuerint, catechumenos faciunt. Haec eorum detestabilia mala
nequaquam suscipimus: quandoquidem, nisi eis correctis, ad nos
transire non possunt.
|
|