CAPUT XII.

20. Nec illud sine distinctione praeterimus, ut humiliorem agant poenitentiam, qui jam fideles Ecclesiam catholicam deseruerunt, quam qui in illa nondum fuerunt. Nec ad clericatum admittuntur, sive ab haereticis rebaptizati sint, sive prius suscepti ad illos redierint, sive apud illos clerici sive laici fuerint. Et qui haec nostrorum negligenter agunt, et eos forte clericos in Catholica faciunt, vel esse permittunt: quamvis a diligentioribus fraterno jure culpentur; tamen nec ipsi eis clericatum deferendum putant, nisi quos ab illis malis vel noverunt emendatos esse, vel credunt. Ac per hoc frustra calumniantur Ecclesiae catholicae, quicumque ab ejus unitate nefario scelere separantur. Ut enim verbis Apostoli magis utar: Revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum qui veritatem in iniquitate detinent (Rom. I, 18). Haec ira, si non se correxerint, etiam istos inveniet , qui veritatem christiani Baptismatis in iniquitate detinent suae sacrilegae separationis.