|
21. Ecclesia vero catholica, quae,
sicut de illa praedictum est, per omnes gentes copiosa fecunditate
diffunditur, nullius sic emendat iniquitatem, ut in eo non ipsius,
sed sui Domini destruat veritatem. Quid ergo iste quasi licenter ac
fidenter exclamat: Baptizavi securus, quem tu sacrilegus inquinasti;
baptizavi, inquam, feci quod fecit Paulus apostolus? Legat ubi hoc
fecerit apostolus Paulus. Quod si de illis apud Ephesum vult
intelligi, audeat ergo dicere quod eos Joannes sacrilegus
inquinaverit. Quod si non audet dicere, quoniam apertissimum nefas
est, desinat tandem de re multum dissimili falsae similitudinis nebulas
excitare.
22. Nam illud quod adjungit de episcopo Carthaginensi Agrippino,
de inclyto martyre Cypriano, de septuaginta praecessoribus Cypriani,
quia hoc fecerunt, et fieri praeceperunt : o quam detestandus est
error hominum, qui clarorum virorum quaedam non recte facta
laudabiliter se imitari putant, a quorum virtutibus alieni sunt! Sic
enim et nonnulli Petro apostolo comparari se volunt, si Christum
negaverint: si vero etiam Gentes Judaizare coegerint, vocitari
germani ejus affectant. Haec in illo tanto viro reprehensibilia
fuerunt: sed tanta eminuit apostolica gratia, ut continuo delerentur;
nec ei, non dico praeferri , sed saltem possit aequari, aut de
proximo comparari, quisquis nostrorum temporum christianus, aut etiam
episcopus nec Christum negaverit, nec Gentes Judaizare compulerit.
Sic et in martyre gloriosissimo Cypriano: si apud haereticos vel
schismaticos datum Christi Baptismum nolebat agnoscere, dum eos
nimium detestaretur, quos a catholica unitate, quam multum dilexit,
separatos dolebat; tanta ejus merita usque ad triumphum martyrii
consecuta sunt, ut et charitatis qua excellebat luce, illa obumbratio
fugaretur, et ut sarmentum fructuosum fieret fructuosius, si quid
habebat purgandum, si nulla re alia, certe passionis falce ultima
tolleretur. Nec nos quia Baptismi veritatem etiam in haereticorum
iniquitate agnoscimus potius quam negamus, ideo meliores Cypriano
sumus: sicut nec Petro, quia Gentes Judaizare non cogimus. Hoc de
Agrippino aliisque episcopis, qui illa concilia fecisse perhibentur,
responderim, qui sic diversa senserunt, ut cum eis, contra quos de
hac quaestione sentiebant, in unitate persisterent, ubi charitas
cooperit multitudinem peccatorum. Sic namque ambulantibus in
Ecclesiae veritate , in quam pervenerant, potuit Deus, sicut
Apostolus dicit, et illis revelare quod aliter sapiebant (Philipp.
III, 15). Nova enim tunc quaestio fuit, quemadmodum
suscipiendi essent haeretici, quae nonnullos fratres haereticam
perniciem vehementer merito detestantes, ipsa novitate turbavit, ut
crediderint hoc etiam in eis esse improbandum, quod malo suo tenebant
bonum. Ego autem ut quod de hac re sentio breviter dicam: rebaptizare
haereticos, quod illi fecisse dicuntur, tunc fuit humani erroris;
rebaptizare autem dicuntur, tunc fuit humani erroris; rebaptizare
autem catholicos, quod adhuc isti faciunt, semper est diabolicae
praesumptionis .
|
|