CAPUT XIV.

23. Sed volo mihi solvat iste quaestionem: quandoquidem cum Romanae Ecclesiae per ordinem commemoraret episcopos, inter eos commemoravit et Stephanum quos episcopatum illibatum gessisse confessus est. Cum ergo Stephanus non solum non rebaptizaret haereticos, verum etiam hoc facientes, vel ut fieret decernentes, excommunicandos esse censeret, sicut aliorum episcoporum et ipsius Cypriani litterae ostendunt; tamen cum eo Cyprianus in unitatis pace permansit. Quid hic dicturi sunt? Excutiant ingenia sua quantum possunt, et utrum valeant respondere considerent. Ecce duo erant uno tempore, ut de aliis taceam, qui diversa sentiebant; duo erant eminentissimarum Ecclesiarum, Romanae scilicet et Carthaginensis episcopi, Stephanus et Cyprianus, ambo in unitate catholica constituti: quorum Stephanus Baptismum Christi in nullo iterandum esse censebat, et hoc facientibus graviter succensebat; Cyprianus autem in haeresi vel schismate baptizatos, tanquam non habentes Baptismum Christi, baptizandos in Ecclesia catholica existimabat. Multi cum illo, quidam cum isto etiam sentiebant, utrique cum eis in unitate consistentes . Si ergo verum est quod isti dicunt, et unde causam suae separationis asserere, vel excusare conantur, In una communione Sacramentorum mali maculant bonos, et ideo corporali disjunctione a malorum contagione recedendum est, ne omnes pariter pereant: jam tunc Stephani et Cypriani temporibus periisse Ecclesiam confitendum est, nec aliquam posteris derelictam , ubi Donatus ipse spiritualiter nasceretur. Quod si dicere nefarium judicant, quia revera nefarium est; sicut mansit Ecclesia ex illis temporibus usque ad tempora Caeciliani et Majorini sive Donati, nec eam maculando perdere potuerunt quicumque in eam secundum ipsos sine Baptismo admissi sunt, pleni omnibus peccatis et criminibus suis, nec ulla facta est a Cypriano, et eis qui pariter de Baptismo sapiebant, ab illorum communione divisio; quoniam non se arbitrabantur in unitate et communione sacramentorum Christi, alienis malis posse maculari: sic potuit et deinceps Ecclesia permanere, quam toto, sicut de illa praedictum est, terrarum orbe crescentem nullo modo poterant quorumlibet traditorum ac facinorosorum aliena crimina maculare; sicut in una area usque ad tempus ventilationis maculari paleis frumenta non possunt, sicut intra una retia usque ad tempus littoris mali pisces bonos simul natando non perdunt.

24. Nulla igitur ratio fuit, sed maximus furor, quo isti velut malorum communionem caventes, se ab unitate Christi quae toto orbe diffunditur, separarunt. Nisi forte a criminibus crimina mirabili arte discernunt, non de Scripturis, sed de cordibus suis distinctionum regulas proferentes, atque dicentes, in unitate communionis Sacramentorum alia crimina aliena sine contaminatione tolerari, traditionis autem crimine omnes, qui cum talibus Sacramenta communicaverint, detineri. Sed hinc diutius disputare superfluum est, praesertim quia et hoc rarissime audent dicere, ipsi quoque verecundantes et sentientes vana se loqui; et cum ea dicunt, nullo divino testimonio fulcire nituntur. Magis enim solent in ore babere, quando peccatis aliorum alios criminantur, ad excusandum nefas separationis suae, Videbas furem, et concurrebas cum eo (Psal. XLIX, 18); et, Ne communicaveris peccatis alienis (I Tim. V, 22); et, Recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis (Isai. LII, 11); et, Qui tetigerit pollutum, pollutus est (Levit. XXII, 4-6); et, Modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V, 6): et alia hujusmodi, quibus non traditionis crimen ab aliis criminibus aliqua proprietate discernitur, sed omnis peccati consociatio prohibetur. Quae tamen divina testimonia, vel praecepta, si eo modo quo isti, intelligeret Cyprianus, profecto se ab Stephano separaret, nec cum illo in catholicae unitatis communione persisteret. Ille quippe secundum sententiam quam de Baptismo isti tenendam, putant, haereticos et schismaticos sicut opinantur, Baptismum non habentes, admittendo in Ecclesiam, communicabat peccatis alienis; quia videlicet peccata eorum qui Baptismo vero abluti non erant, in eis utique permanebant. Debuit ergo Cyprianus ab hujus communione discedere, ne cum fure concurreret, ne peccatis communicaret alienis, ne contagione inquinaretur immundi, ne pollutus fieret tangendo pollutum, ne fermento corrumperetur aliorum. Hoc ergo quoniam non fecit, sed cum eis unitate permansit, tota ipsius unitatis tunc massa corrupta est, nec perseveravit Ecclesia, quae postea sanctos istorum Majorinum pareret ac Donatum. Hoc quia dicere nullo modo audent; restat ut fateantur bonos cum malis in Sacramentorum christianorum communione sine ulla sua labe mansisse, et usque ad tempus Caeciliani perseverasse Ecclesiam Christi, non sine ullis hominibus malis, tanquam in horreo jam reconditam, sed adhuc commixta palea tanquam in area constitutam. Sic ergo et deinceps potuit permanere, sicut et permanet, donec ultimo judicii die ventilata mundetur.