CAPUT XV.

25. Quid igitur sibi vult tantus furor separationis istorum ab unitate corporis Christi, quae, sicut prophetatum legitur, implerique jam cernitur, toto orbe terrarum atque in omnibus gentibus dilatatur. Hic certe, sicut scriptum est, Filius malus ipse se justum dicit; exitum autem suum non abluit (Prov. XXIV, sec. LXX); hoc est, non excusat, non diluit, non defendit quod furore schismatico in haereticam pestem de domo Dei exire non timuit: quia si vere justus esset, sicut apostolus Paulus cum fratribus falsis, de quibus in suis Epistolis ingemit, et sicut Cyprianus cum eis, quos sine Baptismo suis peccatis praeteritis plenos aestimabat, et admitti ad Ecclesiam ab Stephano sciebat; ita in Ecclesia Christi, cum eis quos injustos vel noverat, vel putabat sine ulla sui commaculatione persisteret, nec bonos propter malos desereret, sed malos propter bonos potius toleraret, tanquam granum cum palea pondere charitatis trituram ferens, non tanquam levissimus pulvis ante ventilationem flatibus cedens. Eo quippe modo etiam cum iniquis, quos necesse est usque ad littus retia ista contineant, in unitate catholica perseverans, non tamen cum fure concurreret, nec peccatis communicaret alienis, nec cujusquam immunditiae contrectatione macularetur, nec pollueretur tangendo pollutum, nec cujusquam fermento corrumperetur. Haec enim fiunt consensione peccatorum, qua per feminam serpens hominem primum etiam in paradisi felicitate decepit; non communione Sacramentorum, in qua condiscipulos Judas mundos immundus contaminare non potuit. A malis autem, cum quibus Sacramenta Dei communicant, etiam nunc in area, nondum in horreo, jam tamen boni discedunt, et separantur morum dissimilitudine, non corporum segregatione; aliter vivendo, non ad alia conventicula veniendo: sic nec cum malis unum fiunt, nec ab Ecclesiae unitate discedunt.

26. Quid ergo nobis nescio quorum traditorum crimen exaggerant, quos tamen nec ipsos unquam convincere potuerunt? Sed si eos contra istorum calumnias defendamus, quorumdam hominum causam videbimur agere, non Ecclesiae. Prorsus quicumque et ubicumque traditores fuerunt, et non tantum traditorum peccatum, sed ipsorum etiam qui tradere compellebant, et omnium omnino facinorosorum, flagitiosorum, sacrilegorum, admittebat Stephanus in Ecclesiam secundum istos: quia si Baptismum non habebant, omnia peccata quaecumque gravia et horrenda commiserant, in eis erant, et reos illos sine ulla remissione retinebant. Tales admittebat Stephanus, cum talibus erat in unitate catholica Cyprianus; nec tamen periit, sed perseveravit Ecclesia. Non igitur quemquam in ejus unitate maculant aliena peccata. Frustra filius malus a familia patris exire properavit, frustra se justum dicit; exitum autem suum non abluit. An forte dicturi sunt, eos quos Stephanus admittebat, ipsius unitatis participatione mundatos, quoniam charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8)? Utinam dicant: hoc enim et nos dicimus, quando eos ad unitatem vel urgemus ut redeant, vel monemus. Hoc autem pacto jam etiam nulla inter nos Baptismi quaestio remanebit. Si enim apud haereticos baptizati, cum ad Ecclesiam veniunt, unitatis ipsius charitate mundantur, profecto sine causa rebaptizantur.