|
27. Vides itaque in hoc sermone, cui me
respondere voluisti, quam multa dixerit ille pro nobis. Quid ergo jam
opus est ut episcoporum Romanae Ecclesiae, quos incredibilibus
calumniis insectatus est, objecta ab eo crimina diluamus?
Marcellinus, et presbyteri ejus Melchiades, Marcellus, et
Silvester, traditionis codicum divinorum, et thurificationis ab eo
crimine arguuntur: sed numquid ideo etiam convincuntur, aut convicti
aliqua documentorum firmitate monstrantur? Ipse sceleratos et
sacrilegos fuisse dicit; ego innocentes fuisse respondeo. Quid
laborem probare defensionem meam, cum ille nec tenuiter probare conatus
sit accusationem suam? Si est ulla humanitas in rebus humanis, puto
nos justius posse reprehendi, si ignotos homines, quos criminantur
inimici, nec eorum crimen ulla testificatione demonstrant, nocentes
potius quam innocentes crediderimus. Quia si forte se aliter veritas
habet, ipsi certe humanitati debitum redditur, cum homo de homine
nihil mali temere suspicatur, nec cuiquam criminanti facile credit,
quando sine teste ac sine ullo documento crimen objiciens, maledicus
potius conviciator, quam veridicus accusator exstiterit.
28. Huc accedit, quia Melchiade tunc episcopo Romanae Ecclesiae
praesidente, ex praecepto Constantini imperatoris, ad quem totam
illam causam accusatores episcopi Carthaginensis Ecclesiae Caeciliani
per Anulinum proconsulem detulerunt, idem Caecilianus innocens
pronuntiatus est. De quo judicio cum majores istorum importunissima
pervicacia memorato Imperatori quererentur, quod non plene nec recte
fuerit examinatum atque depromptum, nihil de Melchiadis traditione vel
thurificatione dixerunt. Ad cujus audientiam nec venire utique
debuerunt, hoc potius ante suggerentes Imperatori, aut ut
suggereretur instantes, quod apud traditorem codicum divinorum et
idolorum sacrificiis inquinatum causam suam agere non deberent. Cum
hoc ergo nec ante suggesserint, nec posteaquam contra eos pro
Caeciliano judicatum est, saltem victi et irati objiciendum putarint,
quid nunc inanes tam sero connectunt calumnias, quasi et innocentia
Caeciliani, Melchiadis judicis decoloratione fuscetur, et ipsa
Romana Ecclesia, ubi nec damnare quemquam suo qualicumque judicio
potuerunt, nec aliquem suorum velut in locum subrogare damnati, contra
quam paucissimis Afris partis suae primo interventores adventitios
furtim longeque mittebant, quos istum nominatim commemorare non
puduit, donec deceptae plebeculae quasi proprios episcopos ordinarent?
Nempe episcopum Abtungensem Felicem post Caeciliani purgationem apud
Imperatorem accusaverunt, quod ipse esset manifestissimus traditor,
et ideo Caecilianus episcopus esse non posset, quod ab illo traditore
fuerit ordinatus. Tunc Constantinus nec huic eorum acccusationi
negavit locum, quamvis eos in Caeciliani fictis criminibus calumniosos
fuisset expertus; et ideo praecepit ut causa Felicis discuteretur .
In Africa discussa est a proconsule Aeliano. Felix quoque innocens
declaratus est. Exstant gesta proconsularia : qui voluerit, sumat et
legat. Hoc autem non solum ad innocentiae Caeciliani demonstrandae
cumulum pertinet, ipsiusque Felicis evidentissimam purgationem, atque
illorum calumnias declarandas, qui eum fontem omnium malorum in
concilio suo dixerant; verum etiam ad cogitandam Melchiadis ab eorum
criminationibus purissimam vitam. Nisi forte quisquam tam sit
insipiens, ut credat eos, cum Felici non pepercerint, a quo
Caecilianus fuerat ordinatus, Melchiadi parcere potuisse, a quo
fuerat absolutus, si illius episcopi vitam, quamvis nullum vulnus
conscientiae peremisset, saltem qualiscumque fama culpasset. An vero
quod de foro Abtungensium fictum fuerat, ab istis accusaretur; et
quod in Capitolio Romanorum factum fuerat, taceretur?
29. De Mensurio autem quid respondeam, cum ejus tempore usque ad
obitus diem plebs unitatis nulla conscissa est; ipsaeque litterae
Secundi Tigisitani, quibus reprehensus asseritur, eos ad se invicem
pacifice scripsisse confirmant, atque in collegii societate mansisse?
Jam vero quod etiam de Cirtensi Ecclesia dicere voluit, et episcopos
ibi catholicos maledictis insectatus est quibus voluit; quid aliud
egit, nisi ut vituperando sanctos etiam nostrorum temporum viros,
nobisque optime cognitos, satis ostenderet quid etiam de ignotis,
quibus similiter maledicit, sentire debeamus? Proinde, si
Profuturus ante paucissimos annos defunctus, et Fortunatus qui in
corpore adhuc est, atque illi successit episcopo, quomodo Manichaei
fuerunt, sic fuerunt et illi traditores, quos longe a nostris
temporibus ignotissimos accusare non cessant, etiam illorum nobis pura
ab istorum probris vita notissima est.
30. Non sane parva est parumque gloriosa consolatio cujuscumque
nostrum, si ab inimicis Ecclesiae cum ipsa Ecclesia criminamur: ejus
tamen defensio non in eorum hominum defensione consistit, quos isti
nominatim falsis criminationibus appetunt. Prorsus qualescumque
fuerint Marcellinus, Marcellus, Silvester, Melchiades,
Mensurius, Caecilianus, atque alii quibus objiciunt pro sua
dissensione quod volunt, nihil praejudicat Ecclesiae catholicae toto
terrarum orbe diffusae: nullo modo eorum innocentia coronamur, nullo
modo eorum iniquitate damnamur. Si boni fuerunt, in areae catholicae
tritura tanquam grana mundati sunt: si mali fuerunt, in areae
catholicae tritura tanquam stipulae comminuti sunt. Intra istam aream
boni et mali esse possunt; extra eam boni esse non possunt. Quisquis
ab hac unitate vento superbiae tanquam sola palea separatur, areae
dominicae propter commixtam paleam quid calumniatur?
|
|