|
31. Nos quoque dicimus, nec tantum
dicimus, verum etiam litterarum monimentis ecclesiasticis et publicis
comprobamus, Secundum Tigisitanum, cujus congregato concilio
Caecilianum dicunt esse damnatum, confessis traditoribus, ne schisma
fieret, pacem dedisse, cum et eidem ipsi a Purpurio Limatensi crimen
traditionis fuisset objectum. Dicimus victorem Rusiccadiensem,
Donatum Calamensem, Donatum Masculitanum, Marinum ab
Aquis-Tibilitanis, Silvanum Cirtensem fuisse traditores,
eosdemque quasi traditorum severissimos damnatores. Hoc probamus et
ecclesiasticis, et municipalibus, et judicialibus gestis. Sed nec
ideo traditores sunt omnes in parte Donati, quia in ea isti fuerunt;
nec ideo est innocens pars Donati, si isti innocentes a traditionis
iniquitate monstrentur. Melius enim audimus sanctam Scripturam, quam
vel cuiquam calumniamur de peccatis alienis, vel cujusquam similem
calumniam formidamus. Anima enim quae peccat, ipsa morietur
(Ezech. XVIII, 4): et, Unusquisque proprium onus portabit
(Galat. VI, 5): et, Qui manducat et bibit indigne, non
alteri, sed sibi judicium manducat et bibit (I Cor. XI, 29).
Et sinuntur utraque crescere usque ad messem, ne, cum ante tempus
colliguntur zizania, eradicetur simul et triticum (Matth. XIII,
29, 30): et commixti optimis pascuis haedi agnique pascuntur,
donec a pastore, qui errare non potest, segregentur (Id. XXV,
32, 33): et ex omni genere piscium retia complentur unitatis,
donec ad judicium littoris perducantur (Id. XIII, 47,
48). Nisi quod isti sua perversa falsaque sententia sibi
praejudicant, qui propter aliena peccata juste se dicunt ab orbis
christiani communione separatos: per hanc enim absurdam insanamque
opinionem ipsi faciunt, ut eis quorumdam suorum peccata omnibus
imputentur. Quod si justum arbitrantur, rei sunt omnes cujuslibet
apud se in uno homine inventi manifestissimi criminis: si autem hoc,
sicut injustum est, injustum esse cognoscunt, rei sunt omnes
iniquissimae separationis.
|
|