|
32. Jam vero quoniam in hoc sermone de
unico magis Baptismo quaestio est, ut unde coepta est nostra
disputatio concludatur, sicut in ipsa unitate dominicae areae, nec
propter bonos laudandi sunt mali, nec propter malos deserendi sunt
boni: sic in uno homine nec propter illud quod in eo integrum est,
ejus est accipienda perversitas; nec propter illud quod in eo perversum
est, negari debet ejus integritas: quia et in Judaeorum iniquitate
detinetur veritas resurrectionis mortuorum; et in Gentilium iniquitate
detinetur veritas unius Dei, qui condidit mundum: et in eorum
iniquitate, qui cum Christo quia non colligunt, spargunt, detinetur
veritas qua in ejus nomine pellunt spiritum immundum; et in templorum
sacrilegorum iniquitate inventa est veritas, qua colebant ignotum
Deum; et in daemonum iniquitate inventa est veritas, qua confessi
sunt Christum. Sic et in haereticorum iniquitate inventa veritas non
neganda est, qua detinetur Baptismi sacramentum.
Non exstat liber de Maximianistis contra Donatistas, qui post opus
de Unico Baptismo collocatur in Retractationum libro 2, cap.
35.
|
|