|
1. Respondere adversa sentientibus,
et a regula veritatis errantibus, Constantine frater, saepissime
cogimur, etiam de his rebus quas aliis atque aliis sermonibus
frequentavimus. Quod utiliter existimo fieri, et propter eorum
ingenia tardiora, qui putant aliud dici, cum aliquid legunt aliter
dici; et propter ipsam disputationum copiam, ut non solum ad
diligentes res rara perveniat, sed quodlibet ex multis in manus etiam
negligentioris incurrat. Proinde Sermonem de Unico Baptismo ab eis
compositum, a quibus Baptismus iteratur, quem mihi cum in rure simul
essemus, a nescio quo Donatistarum presbytero acceptum dedisti, atque
ut ei responderem multum petisti, nonnisi verborum strepitu inflatum,
et calumniosis criminationibus asperatum, vide adjuvante Domino quanta
facilitate confutem.
2. Prima illic invidia est, quod ventilatur in publico res secreta.
Taceant ergo qui hoc fieri debere non putant. Aut si ad loquendum
cogi se dicunt, ut respondeant contra sentientibus; haec etiam nostra
causa est, ut respondeamus, non solum contra sentientibus, verum
etiam contra facientibus. Debet enim palam redargui quod in occulto
nocet; quia et palam defenditur, cum suadetur in occulto quod noceat
cum perficitur . Nam quis coram profanis quemquam baptizat? Et tamen
baptizari Christianos nullus profanus ignorat, qui audit in publico,
quod si credit, percipiat in secreto.
|
|