CAPUT II.

3. Videamus ergo de Baptismatis iteratione quid dicant, qui verecundantur hoc in aperto dicere, quod utinam in aperto timerent admittere. Ubi sit, inquit, verum Baptisma quaeritur. Deinde subjungit: Usque adeo meum est, ut quod a me unicum datum est, nec ab ipsis sacrilegis iteretur. Cui respondemus: Sacrilegus non est qui unicum Baptisma, non quod tuum, sed quod Christi est, iterare non audet. Christi est enim unica hominis in Baptismate consecratio; tua est autem unici Baptismatis iteratio. Corrigo in te quod tuum est, agnosco quod Christi est. Hoc enim justum est, ut cum mala hominum reprobamus, quaecumque in illis bona Dei reperimus, approbemus. Hoc, inquam, justum est, ut etiam in sacrilego non violem quod verum invenio Sacramentum; nec sic emendem sacrilegum, ut in eo perpetrem sacrilegium.