|
4. Nam sic sunt isti mali in Baptismo
bono, quemadmodum sunt Judaei mali in lege bona. Itaque ut illi per
ipsam legem judicabuntur, quam malitia sua malam non fecerunt: ita et
isti per ipsum Baptismum judicabuntur, quem bonum mali tenuerunt.
Ergo quemadmodum Judaeus, cum ad nos venerit ut Christianus fiat,
non in eo destruimus bona Dei, sed mala ipsius: nam quod errat non
credendo quod Christus jam venerit, natusque et passus sit, et
resurrexerit, hoc emendamus; eaque infidelitate destructa, fidem qua
haec creduntur, astruimus: item quod errat umbris veterum
sacramentorum inhaerendo, dissuademus; jamque venisse tempus, quo
haec auferenda atque mutanda Prophetae praedixerant, demonstramus:
quod vero unum Deum colendum credit, qui fecit coelum et terram, quod
omnia idola et sacrilegia Gentium detestatur, quod futurum exspectat
judicium, quod vitam sperat aeternam, quod de carnis resurrectione non
dubitat, laudamus, approbamus, agnoscimus; sicut credebat credenda,
sicut tenebat tenenda firmamus. Ita etiam cum ad nos venit
schismaticus vel haereticus, ut catholicus fiat, schisma ejus et
haeresim dissuadendo et destruendo rescindimus: Sacramenta vero
christiana si eadem in illo invenimus, et quidquid aliud veri tenet,
absit ut violemus, absit ut, si semel data novimus, iteremus; ne dum
vitia humana curamus, divina medicamenta damnemus; aut quaerendo
sanare quod vulneratum non est hominem saucium et ubi sanus est,
vulneremus. Proinde, si de aliqua re ad fidem christianam et
catholicam pertinente, si denique de ipsa etiam Trinitatis unitate
dissentientem haereticum invenio, et tamen evangelica et ecclesiastica
regula baptizatum; intellectum hominis corrigo, non Dei violo
Sacramentum. Loquor de Judaeis et schismaticis vel haereticis sub
Christi utcumque nomine errantibus.
|
|