|
5. De ipsis Gentilibus idolorumque cultoribus
multa utique a nobis diversitate distantibus, nihil aliud nobis
demonstrat Apostolus, nisi ut in ipsis quoque ita quidquid pravum est
corrigamus, ut quod forte rectum est approbemus. Nam utique
idololatras, et quod est gravius, non tantum cultores, sed etiam
institutores simulacrorum redarguebat, ubi ait: Qui cognoscentes
Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed
evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor
eorum. Dicentes se esse sapientes , stulti facti sunt: et
immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis
corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.
Talia quippe novimus fuisse simulacra Aegyptiorum, ubi et instituta
esse multiplicior multoque ignominiosior idololatria perhibetur.
Numquid tamen cognitionem Dei negavit in illis fuisse, ac non potius
confirmavit, dicens, Cognoscentes Deum, non ut Deum
glorificaverunt? Si ergo istam cognitionem tanquam mendacium repellere
et destruere conaretur, quod eam in sacrilegis invenisset; nonne,
quod absit, veritatis inimicus existeret? Ideoque id quod
immutaverunt in mendacium suum: nam et hic dixit, Immutaverunt
gloriam Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis; talem
scilicet fingentes Deum, qualis non est Deus, et non sicut eum
cognoverunt tradentes hominibus: et paulo post de talibus dicit, Qui
immutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt
creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula;
veritas quippe creaturae a Deo est, non Deus, quam illi in mendacium
converterunt, tanquam deos colentes solem et lunam et quaecumque
coelestia atque terrestria: quod ergo immutaverunt in mendacium suum,
culpat, detestatur, evertit; quod autem verum in doctrina, quamvis
multis falsitatibus permixta confusaque, servarunt, approbat,
testatur, affirmat. Nam et hinc eumdem locum ita coepit, ut
diceret, Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et
injustitiam hominum eorum qui veritatem in iniquitate detinent (Rom.
I, 18-25); non abnegans veritatem, quamvis in iniquitate
detentam.
6. Et in Actibus Apostolorum, cum de Deo uno et vero Athenienses
doceret, quod in illo vivimus, movemur, et sumus; continuo
subjunxit, Sicut quidam secundum vos dixerunt (Act. XVII,
28). Hoc igitur quod in Deo vivimus, movemur, et sumus, ex illa
veritate est quam et illi impii simulacrorum cultores in iniquitate
detinent, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt.
Hanc tamen veritatem, sicut videmus, apud impios, et sacrilegos
inventam non destruit, sed confirmat Apostolus, ejusque utitur
testimonio ad docendos eos qui ista nesciebant. Hujus regulae
apostolicae sectator episcopus Cyprianus, de uno vero Deo adversus
multorum deorum falsorumque cultores disputans, multa profert
testimonia de libris eorum, quos praeclaros auctores habent (Lib. de
Vanitate idolorum), hoc est, ex illa veritate quam in iniquitate
detinent. Multo autem mirabilius est quod fecit Apostolus, ut eorum
fana circumiens, aram quamdam inter aras daemonum inventam, in qua
scriptum esset, Ignoto Deo; neque hoc negando et refellendo
destruxerit, sed potius confirmando hinc etiam repererit
opportunissimum suae disputationis exordium dicens, Quem vos
ignorantes colitis, hunc ego annuntio vobis (Act. XVII,
23).
|
|