|
7. Hanc itaque et nos per majores nostros
traditam nobis sequentes apostolicam regulam, si quid recti etiam in
perversis invenerimus, eorum perversitate correcta, illud quod rectum
est minime violamus: ut in uno homine, ex iis quae vera tenet etiam
falsa emendentur, non ex falsis convictis etiam vera destruantur.
Temporibus Apostolorum qui dicebant, Ego quidem sum Pauli, ego
autem Apollo, ego autem Cephae: quamvis non per impiorum, sed
sanctorum nomina, ipsi tamen impia schismata faciebant; hoc ipsorum
erat proprium detestabile vitium. Quod vero sciebant Christum pro se
esse crucifixum, et se in ejus nomine baptizatos, non erroris eorum,
sed divini apud eos muneris erat. Hanc Dei veritatem in iniquitate
suorum schismatum detinebant. Hanc apprehendens beatissimus Paulus,
non per illa vitia destructa etiam istam destruit, sed per hanc
confirmatam illa emendanda convincit. Numquid Paulus pro vobis,
inquit, crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I
Cor. I, 12, 13)? Ut per verum Dei quod tenebant, de suo
falso erubescerent quod agebant. Sicut ergo dicitur Judaeo, Tene
fidem resurrectionis mortuorum, sicut tenebas; sed crede jam Christum
resurrexisse a mortuis, quod non credebas: veritatem quippe Dei de
mortuis resurrecturis in tua iniquitate detines, quia Christum
resurrexisse non credis. Sicut idolorum cultori dicitur, Tene ab uno
vero Deo mundum conditum esse, quod tenebas; sed noli credere deos
esse ligna et lapides, et ipsius mundi quaslibet particulas quas
colebas: Dei enim veritatem, qua credis ab ipso mundum conditum, in
tua detines iniquitatate, qua deorum cultor vis esse falsorum. Sic
etiam haeretico dicitur, qui Sacramenta christiana sicut in Ecclesia
catholica traduntur, nulla sua falsitate mutavit, Tene christianum
Baptismum in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, sicut
tenebas; sed agnosce Christi Ecclesiam toto, sicut prophetatum est,
orbe crescentem, cui sacrilega voce maledicebas: Dei enim veritatem
de unitate Baptismatis in iniquitate detines tuae divisionis. Corrige
iniquitatem haeretici figmenti, ne perdat te; et noli superbire de
veritate christiani Sacramenti, quae ibi est ut judicet te. Ego
autem absit ut sic detester iniquitatem tuam, ut Christi abnegem
veritatem, quam in te invenio ad damnationem tuam: absit ut sic te
corrigam, ut illud unde te corrigo destruam; nisi forte destruere
debeo verum quod invenio in anima haereticorum, cum Apostolus non
destruxerit verum quod invenit in lapide Paganorum.
8. Plus est unus Deus, quam unus Baptismus; neque enim Baptismus
Deus est, sed ideo magnum aliquid est, quia Sacramentum est Dei:
et tamen ipse unus Deus etiam extra Ecclesiam ab ignorantibus
colebatur. Sic ergo et unus Baptismus etiam extra Ecclesiam ab
ignorantibus datur. Qui dicit fieri non potuisse ut unus Deus et
verus ab ignorantibus extra Ecclesiam coleretur, videat non quid
mihi, sed quid ipsi Apostolo valeat respondere dicenti, Quem vos
ignorantes colitis, hunc ego annuntio vobis.
|
|