|
Quamobrem sicut nihil eis proderat ad salutem,
qui verum Deum ignorantes, eum tamen colebant; imo et oberat ad
perniciem, quod falsos deos simul colentes eidem vero Deo sacrilegam
injuriam faciebant: sic nihil prodest haereticis ad salutem, quod
extra Ecclesiam verum Baptismum per ignorantiam et tradunt et tenent;
imo et obest ad damnationem, quod in sacrilega iniquitate erroris
humani, etiam divini Sacramenti, non per quam mundentur, sed per
quam severius judicentur, detinent veritatem. Et sicut Apostolus,
quando illos sacrilegos corrigebat, Deum tamen verum, qui extra
Ecclesiam ab eis ignorantibus colebatur, agnoscebat potius quam
negabat: sic etiam nos quando haereticorum sacrilegae separationis
errores corrigimus , Baptismum tamen verum, quem per ignorantiam
extra Ecclesiam tradunt, utique agnoscere, non negare debemus.
|
|