|
9. Sed Paulus, inquiunt, cum venisset
Ephesum, quosdam qui se dicebant Joannis baptismate baptizatos,
baptizari jussit in Christo (Act. XIX, 1-5). Quisquis hoc
exemplo schismaticos et haereticos baptizandos putat, audeat dicere,
si potest, haereticum vel schismaticum Joannem fuisse. Hoc si nefas
est dicere; profecto illis hominibus quod deerat datum est, non quod
inerat improbatum: sive mentiti fuerint se habere baptismum Joannis,
sicut nonnulli arbitrantur; sive quia baptismus Joannis non erat
Baptismus Christi, sed tamen militans Christo, sicut Legis vetera
sacramenta praecursorio quodam et praefiguratorio fungebantur officio.
Si post Joannem amicum sponsi baptizatum est, inquiunt, quanto magis
post haereticum baptizandum est? Potest alius velut justa similiter
indignatione commotus dicere: Si post Joannem baptizatum est, qui
vinum penitus non bibebat, quanto post ebriosum justius baptizandum
est? Hoc ergo isti faciant, si possunt: baptizent post ebriosos
suos, si post Joannem sobrium Apostoli baptizaverunt. Quid hic
respondeant , nisi propterea se post istos non baptizare, quia per eos
qui baptizati sunt, non eorum, sed Christi Baptismum perceperunt?
Credant , esse ergo propterea post Joannem baptizatum, quia vel
nullum illi baptismum habebant, vel Christi Baptismum nondum
habebant.
10. Hoc quidem etiam ipse sibi, cui respondemus, opposuit,
oppositumque non solvit. Ait enim: Dicit forsitan aliquis, Sed hi
quos Paulus iterum baptizavit, baptismo Joannis abluti fuerant, non
Baptismo Jesu Christi, unde rebaptizari dico non oportere, quos
constat esse a traditoribus tamen in Christi nomine baptizatos. Hoc
sibi cum ipse proposuisset attende quemadmodum frustra respondere
conatus sit. Huic, inquit, rei Dominus Jesus Christus respondit
his verbis,
|
“Qui mecum non colligit, dispergit”
|
|
(Matth. XII,
30); et iterum,
|
“Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine,
intrabit in regnum coelorum. Multi enim dicent mihi in illa die,
Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo
daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc
dicam illis, Non novi vos; recedite a me, operarii iniquitatis”
|
|
(Id. VII, 21-23). Perdidisse igitur falsum opus non
dubium est, qui tametsi in nomine Jesu Christi, sacrilegi tamen ausi
sunt operari. Velint nolint, proinde traditores sacrilegis
Sacramentis Christum magis offendunt. Qui si et dicere audeant,
|
“In nomine tuo prophetavimus:”
|
|
dicet illis ut caeteris,
|
“Recedite
a me, operarii iniquitatis; non novi vos.”
|
|
Recte illis hoc dicet,
quoniam quidem in indignis non dissimiles causae sunt, baptizare,
daemonia pellere, caeterasque mirabiles fecisse virtutes. Vide quam
multa dixit, et quod sibi ex adverso proposuit, solvere omnino non
potuit: nec solum hoc , sed etiam nos ipsos quae adversus eos dicere
deberemus, admonuit. Neque enim tantum nihil eum adjuvant haec
evangelica testimonia, sed etiam causae nostrae plurimum suffragantur.
11. De baptismo Joannis agebatur, a quo baptizatos quosdam si
baptizavit Apostolus, non utique Joannis baptismum habentibus iterum
Joannis baptismum dedit, sed Christi Baptismum non habentes
baptizari jussit in Christo: ac per hoc neutrum destruxit, sed
utrumque distinxit. Hoc etiam iste contra quem disserimus, vidit,
qui cum sibi velut ex adversarii partibus objecisset: quia et hi quos
traditores vocant, Baptismo Christi, non Joannis, baptizant et
baptizantur; et ideo post eos Baptismum nec rescindi, nec iterari
oportere: huic quaestioni dicit respondisse Christum, cum ait, Qui
mecum non colligit, spargit: quasi dixerit Christus, In eis qui
mecum non colligunt, etiam quod verum et quod meum inventum fuerit,
negetur, exsuffletur, destruatur. Ait etiam quibusdam dicentibus,
Domine, Domine, in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo
daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus; eum
responsurum, Non novi vos; recedite a me, qui operamini
iniquitatem. Numquid etiam hic dixit, Propter iniquitatem vestram
negabo etiam veritatem meam in vestra iniquitate detentam? Neque enim
in regnum suum recepturus est omnes, in quibus invenerit aliquam
veritatem; sed in quibus invenerit veritati congruam charitatem: quae
si defuerit, iniquitas erit. In qua tamen detenta veritas neganda non
est, sed ipsa iniquitas non destructa veritate damnanda est. Unde et
Apostolus dicit: Et si sciero omnia Sacramenta et omnem scientiam,
et si habuero omnem prophetiam et omnem fidem, ita ut montes
transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor.
XIII, 2). Se dixit nihil esse, si charitatem non habeat, non
sacramenta et scientiam et prophetiam et fidem. Illa enim magna sunt,
etiamsi ille nihil sit, qui ea sine charitate habuerit, et eorum
veritatem in sua iniquitate detinuerit. Hoc et nos istis haereticis
dicimus: Non destruimus veritatem Baptismatis, quam in vestra
iniquitate detinetis; sed cum vos corrigimus, illam destruimus et
evertimus, hanc autem agnoscimus et tenemus. Nihil itaque istum
adjuvant plura evangelica testimonia.
12. Quemadmodum autem nobis etiam plurimum suffragentur, adverte.
Ecce ipsa verba ejus attende. Perdidisse, inquit, falsum opus non
dubium est, qui tametsi in nomine Jesu Christi, sacrilegi tamen ausi
sunt operari. Hoc omnino verum est, quoniam qui sacrilegi in nomine
Jesu Christi ausi sunt operari, falsum opus proprium perdiderunt.
Numquid ideo tamen nomen ipsum Jesu Christi sacrilegum est, etiam
cum per illum sacrilegi aliquid operantur? Quis hoc audeat vel
dementissimus dicere? quis jam isto tempore vel paganus audeat
affirmare? Unde et ipse Jesus Christus cum verissime dixerit, Qui
mecum non colligit, spargit: tamen cum ei discipuli dixissent,
quemdam se invenisse, qui in nomine ejus daemonia ejiceret, et
prohibuisse, quia cum eis Dominum non sequebatur; ad hoc respondit,
Nolite prohibere: nemo enim virtutes facit in nomine meo, et potest
male loqui de me (Marc. IX, 37, 38). In hoc utique propria
iniquitas erat, quia non cum Domino colligebat, nec in ejus gregis
unitate pastorem cum discipulis sequebatur: in qua iniquitate sua
veritatem detinebat alienam, quod in nomine Jesu Christi ejiciebat
daemonia, et de illo male non loquebatur. Hujus itaque iniquitatem
illis verbis Dominus damnat, ubi ait, Qui mecum non colligit,
spargit: veritatem suam tamen in illo non negat, nec improbat, cum
dicit, Nolite prohibere: nemo enim virtutes facit in nomine meo, et
potest male loqui de me. Hoc dominicum exemplum sequentes etiam nos
pro viribus nostris, Baptismi veritatem, et quidquid aliud verum
haeretici tenent, negare non possumus, improbare ac destruere non
audemus: ipsorum autem iniquitatem, qua cum Christo non colligunt,
sed spargunt, merito detestamur, et inviolata quae in eis est veritate
damnamus, vel quantum sinimur emendamus.
|
|