S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi

AD CATHOLICOS EPISTOLA CONTRA DONATISTAS VULGO DE UNITATE ECCLESIAE LIBER UNUS


ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Hujus libri exemplar calamo scriptum unicum ex Belgio Lovaniensibus adfuit, Endoviense; unicum etiam nobis ex Galliis, Floriacense. In Endoviensi titulus est, In Epistolam Petiliani ad Catholicos de secta Donatistarum. In Floriacensi, Aurelii Augustini Epistola ad Catholicos de secta Donatistarum: et finito libro, in eodem Floriacensi exemplari legitur, Explicit Epistola Aurelii Augustini episcopi ad Catholicos fratres. Quo posteriore titulo ad Possidii Indicem comparato facile adducimur ut credamus hunc ipsum librum esse, qui in ejusdem Indicis capite tertio sic notatur: Epistola contra quos supra (id est contra Donatistas) ad Catholicos fratres, liber unus. In concilio generali quinto, collat. 5, citantur verba capitis tertii hunc in modum: Ejusdem (Augustini) ex Epistola ad Catholicos. Apud Amerbachianam editionem inscribitur, Contra Petiliani donatistae Epistolam liber unus. Apud posteriores, in marginali spatio superiori additum est, De Unitate Ecclesiae: quae profecto inscriptio non minus caeteris adversus Donatistas opusculis convenit, quam huic libro.

Ad annum circiter 402 pertinere Opus videtur, editum ante tertium librum contra Petilianum. Nam Operis principio Petilianus interpellatur, ut vel eidem operi, vel primis duobus contra ipsius Epistolam libris Augustini respondeat. Nondum ergo visa erat altera Petiliani, quae libro Augustini tertio confutatur Epistola, qua nimirum ille ad primum librum Augustini respondere sic enititur, ut librum tamen ipsius secundum, qui circiter praedictum annum 402 prodiit, non attingat.

Praegrandis hujusce operis in Retractationibus nulla fit mentio; forte quia, uti Lovanienses observant, proprie epistola est, non liber. Nec movere debet quod ibi recenseatur qui longe brevior isto, et epistolae forma pariter scriptus est, liber in Petilianum primus: quippe primus iste liber cum secundo et tertio totus cohaeret, eamque ob causam necessario inter libros habitus semper fuit.

Sed sunt alia, non diffitemur, quae nos hic moveant. Primum salutationis formula, Salus quae in Christo est etc., nova Augustino et inusitata. Deinde transitiones, figurae, ac locutiones passim inelegantes et impropriae. Exempli gratia, cap. 6, n. 11, ut ad Scripturae testimonia veniatur: O Donatistae, Genesim legite. Cap. 8, n. 21: Quis tam devius et absurdus est a divinis eloquiis. Cap. 15, n. 38: Ut in ipsis quoque admirabilibus sanctis. Ibidem: Sed aspectu et auditu justus inhabitans animam justam iniquis aliorum factionibus cruciabat. Cap. 24, n. 69: Ut multum causae nostrae minuam. Ibidem: Qui tergiversaris quomodo suscipiaris. Cap. 25, n. 73: Cum adversus homines male sibi a collegis insinuatos.

Movet etiam quod idem ipse qui in Epist. 23, n. 4, et lib. 1 contra Cresconium, cap. 31, nn. 36, 37, diserte docet Samaritanos haeresim seu haereticos Judaeorum esse; in hujus libri capite 13, n. 33, nolit ut pars illa populi quae a regno Juda scissa est, tanquam haeresis deputetur, praesertim vero hac nitens ratione, quia separata est jubente Deo, qui nunquam jubeat haeresim fieri, quique regnum dividi praeceperit, non religionem. Quo loco Augustinum a viro, ut aiunt, non indocto reprehensum vindicare conantur Lovanienses.

Observamus insuper Scripturae locos hic non juxta solemnem versionem citatos, ut cap. 11, n. 29, ex Act. I, 14: Hi omnes erant asservientes unanimes orationi. Ibid., n. 30, ex Act. IX, 15: Ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel magnificari. Ibid., ex Act. X, 11: Tanquam linteum limpidum. Cap. 16, n. 42, ex Ezech. XXVIII, 3, Numquid tu melior quam Daniel? ubi legere solet, sapientior, ut videre est in Epist. 111, n. 4. Denique etsi statuit initio libri relictis ambiguis apertum aliquid quo manifestetur Ecclesia requirendum; sententiam tamen illam ex Isai. LXII, 4, insolito modo interpretatam, Terra tua orbis terrarum (qua quidem ipsum usquam alias usum contra Donatistas non recordamur), adhibet, cap. 7, n. 19; cap. 24, n. 70, et cap 25, n. 75.

Ad haec in cap. 24, n. 68, ubi objicitur aqua quae de latere Domini profluxit, significatum Baptismum; respondet id adhuc forte diligentius requirendum esse: cum hoc ipsum tanquam compertum tradere et inculcare soleat, ut Tract. 9, et Tract. 120 in Joannem, et serm. 218, de Passione Domini, n. 14. Postremo quod sub libri finem legitur, nondum a radice praecisum eum esse, qui mala cupiditate agit opera quae a regno Dei excludunt, si modo non pro ipsis operibus etiam veritati apertissimae resistat, nonnullam difficultatem affert dum comparatur ad librum 2 contra Cresconium, cap. 21.