|
20. Jam ergo pauca de Psalmis audiamus,
tanto ante cantata, et nunc jam compleri cum magno gaudio videamus.
Et prius illud ipsum quod Petilianus in Epistola sua quo ore posuerit
nescio, audiant et judicent. Dominus dixit ad me: Filius meus es
tu; ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes
haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae (Psal. II,
7, 8). Quis enim christianus unquam dubitavit hoc de Christo esse
praedictum, aut hanc haereditatem aliud quam Ecclesiam esse
intellexit? Et quia bonos et malos intra eadem retia Sacramentorum
erat habitura, Reges eos, inquit, in virga ferrea, tanquam vas
figuli conteres eos. Eadem quippe firma et inflexibili justitia boni
reguntur, mali conteruntur.
21. Quis tam devius et absurdus est a divinis eloquiis, qui non
ipsum Evangelium recognoscat, cum cantatur ille psalmus ubi scriptum
est, Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa
mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi
vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem (Psal.
XXI, 17-19; Matth. XXVII, 30, et Joan. XIX,
24)? Quando etiam cum hoc factum Evangelista narraret, hujus
testimonii memor fuit. Quid autem hujus crucis pretio, quid tantae
celsitudinis tanta humilitate, quid illo innocentissimo et divino
sanguine comparatum est, nisi quod illic in consequentibus dicitur:
Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae;
et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium: quoniam
Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI,
28, 29)? Nonne Apostolus de praedicatoribus Novi Testamenti
dictum exposuit quod scriptum est, In omnem terram exivit sonus
eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Rom. X, 18;
Psal. XVIII, 5)? De quo alio nisi de Christo intelligitur:
Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque
ad occasum; ex Sion species decoris ejus (Psal. XLIX, 1,
2)? Cujus, nisi Christi vox est, Dormivi conturbatus? Et unde
conturbatus, sequitur et dicit, Filii hominum dentes eorum arma et
sagittae, et lingua eorum machaera acuta: quorum nisi eorum qui
clamaverunt, Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21)?
Utquid hoc totum? Cui bono, cui lucro? Audi quid sequatur:
Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua
(Psal. LVI, 5, 6). Ecce habes Christum in passione
dormisse, et resurrectione super coelos ascendisse. Et unde gloria
ejus super omnem terram, nisi quia Ecclesia ejus per omnem terram?
In his duabus sententiis brevissimis, vos, haeretici, totum quod
inter nos agitur interrogo. Exaltare, inquit, super coelos, Deus,
et super omnem terram gloria tua. Cur Dominum Christum exaltatum
super coelos praedicatis, et ejus gloriae super omnem terram non
communicatis?
22. Psalmus septuagesimus primus in Salomonem titulatur: sed quia
ita dicta sunt quae in illum regem temporalem, et postea graviter
peccantem, convenire non possunt, etiam contra ipsos Judaeos de
Christo esse praedicta invictissime defenduntur. Nullus autem hoc
christianus negat. Talia enim dicta sunt, de quibus dubitari non
possit, quod ad Christum pertineant. Ibi etiam dicuntur haec, ubi
agnoscatur Ecclesia toto orbe diffusa, omnibus etiam regibus Christo
subjugatis : Et dominabitur, inquit, a mari usque ad mare, et a
flumine usque ad terminos orbis terrae. A flumine utique ubi eum
Spiritus sanctus in columbae specie, et vox de coelo manifestavit.
Deinde sequitur: Coram illo decident Aethiopes, et inimici ejus
terram lingent. Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges
Arabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges , omnes
gentes servient ei. Et paulo post: Et benedicentur in eo omnes
tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. Benedictus Dominus
Deus Israel, qui fecit mirabilia solus. Et benedictum nomen gloriae
ejus in aeternum et in saeculum saeculi. Et replebitur gloria ejus
omnis terra. Fiat, fiat. Ite nunc, Donatistae, et clamate: Non
fiat, non fiat. Vicit vos Dei verbum dicens: Fiat, fiat. Ecce
manifestata est in Psalmis Ecclesia toto orbe diffusa, super quam
requiescit gloria regis ejus. Unde et ipsa regina est sponsa ejus, de
qua ei dicitur in quadragesimo quarto psalmo: Astitit regina a dextris
tuis, in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Et ad eam ipsam
exhortandam continuo divinus sermo dirigitur: Audi, filia, et vide,
et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris
tui; quoniam concupivit rex speciem tuam, quia ipse est Deus tuus.
Attendite unde coeperit alloqui sponsam Christi divina prophetia:
Audi, inquit, filia, et vide. Vos autem nec audire vultis haec
praedicta, nec videre completa: et tamen et auditis et videtis
inviti. Audite ergo quid paulo post ei dicitur: audite hoc ex pagina
divina quomodo praenuntietur, et videte in omni terra quomodo
compleatur. Pro patribus tuis, inquit, nati sunt tibi filii,
constitues eos principes super omnem terram. Quam multa praeteream de
hac re testimonia Scripturarum, norunt, qui legunt; et ego novi,
sed onerare Epistolam nolo, cui responderi flagito.
|
|