CAPUT IX.

23. Quid ad haec dicturi sunt quae commemoravi ex Lege, et Prophetis, et Psalmis, de Christi Ecclesia, quae toto orbe diffunditur, cui malunt repugnare perversi, quam communicare correcti? Quid, inquam, dicturi sunt, utrum haec falsa esse, an obscura? Sed falsa esse non audent dicere: premuntur enim mole tantae auctoritatis. Haec ergo cum vera esse fateantur, impleri non posse contendunt: quasi aliud sit prophetiam crimine falsitatis arguere, quam dicere, quae praenuntiavit, non posse compleri. Hoc est enim dicere non esse prophetiam, sed potius pseudoprophetiam. Et cum quaesieris ab eis, cur haec impleri non possint; respondent: Quia homines nolunt. Cum arbitrio quippe libero, inquiunt, homo creatus est, et si vult, credit in Christum; si non vult, non credit: si vult perseverat in eo quod credit; si non vult, non perseverat. Et ideo cum coepisset per orbem terrarum crescere Ecclesia, noluerunt homines perseverare, et defecit ex omnibus gentibus christiana religio, excepta parte Donati. Quasi vero nescierit Spiritus Dei futuras hominum voluntates. Quis hoc insanissimus dixerit? Cur ergo non hoc potius praenuntiavit, quod de voluntatibus hominum sciebat futurum? Hoc enim modo quo isti putant haec esse praedicta, quisquis voluerit potest esse propheta, ut cum ea quae praedixerit, impleta non fuerint, respondeat, Homines noluerunt: libero enim arbitrio christiani sunt. Hoc modo poterat aliquis prophetare Christum non in cruce passurum, sed gladio moriturum; ut cum aliter factum esset, responderet, Quid ego feci? Homines in libero arbitrio constituti noluerunt ei facere quod ego praedixeram, et hoc fecerunt quod ipsi voluerunt. Jam cui non occurrat, quam multa isto modo poterant prophetari, vel etiam possunt a quibuslibet hominibus? Quis enim dubitaverit quod Judas Christum, si voluisset , non utique tradidisset: et Petrus, si voluisset, ter Dominum non negasset? Sed ideo fuit de istis certa praedictio, quia et Deus etiam futuras praevidet voluntates.