|
24. Verumtamen quanquam haec et tardis cordibus
pateant, audiamus hinc et ipsius Verbi vocem ore propriae carnis
expressam. Certe cum post resurrectionem praeberet se etiam
contrectandum atque palpandum manibus dubitantium discipulorum, et cum
accepisset coram illis, et manducasset quod ei porrexerant, dixit
eis: Isti sunt sermones quos locutus sum ad vos, cum adhuc essem
vobiscum, quia oportebat adimpleri omnia scripta in Lege Moysi, et
Prophetis, et Psalmis de me. De quo autem, nisi de illo scripta
sunt, quae nos quoque commemoravimus ex Lege, et Prophetis, et
Psalmis, sicut per singula demonstravi? Cum ergo ipse dicat qui
Veritas est (Joan. XIV, 6), Oportebat adimpleri omnia;
quomodo isti negant, nisi quia veritati inimici sunt? Si autem
obscura esse adhuc dicunt, et hinc ipsum caput audiamus verissimum
demonstratorem corporis sui. Cum enim dixisset, quia oportebat
adimpleri omnia scripta in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de
me; tanquam quaereremus utrum in eo quod dixit, de me, illic
intelligenda esset Ecclesia, propter id quod scriptum est, Erunt duo
in carne una (Gen. II, 24); ut non solum de capite, verum
etiam de corpore certa divina oracula teneremus, sequitur Evangelista
et dicit: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas,
et dixit illis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum
pati, et resurgere a mortuis tertia die. Hic ipsum caput ostenditur,
quod etiam se manibus discipulorum praebuit contrectandum. Vide
quemadmodum de corpore adjungat, quod est Ecclesia, ut nos nec in
sponso, nec in sponsa errare permittat. Et praedicari, inquit, in
nomine ejus poenitentiam, et remissionem peccatorum per omnes gentes,
incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44-47). Quid hac
voce veracius, quid divinius, quid manifestius? Me piget eam
commendare verbis meis, et haereticos non pudet eam oppugnare verbis
suis.
25. Dicant ea testimonia, quae posui de Lege, et Prophetis, et
Psalmis, obscura esse et figurate dicta etiam aliter posse intelligi;
quanquam et in eis egerim quantum potui, ut nec hoc audeant dicere:
sed ecce dicant. Numquid et hoc obscure dictum, aut aenigmatis
velamento inumbratum est, quod ipse Christus dixit: Quia sic
scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere tertia
die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem
peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem? Si obscurum
est, Dormivi conturbatus; numquid obscurum est, quia oportebat
Christum pati? Si obscurum est, Exaltare super coelos, Deus;
numquid obscurum est, et resurgere tertia die? Si obscurum est,
Super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 5, 6); numquid
obscurum est, et praedicari in nomine ejus poenitentiam, et
remissionem peccatorum per omnes gentes? Si obscurum est, Deus
deorum Dominus locutus est, et vocavit terram, a solis ortu usque ad
occasum; numquid obscurum est, et praedicari in nomine ejus
poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes? Sic enim
terra vocata est a solis ortu usque ad occasum, quemadmodum ipse ait,
Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam (Matth.
IX, 13). Si obscurum est, Ex Sion species decoris ejus
(Psal. XLIX, 1, 2); numquid obscurum est, incipientibus ab
Jerusalem? Ipsa est enim Sion quae Jerusalem. Sed quid ad me?
Dicant ea quae posui de Lege, et Prophetis, et Psalmis, non
pertinere ad haec verba Domini, quae in Evangelio leguntur: non
curo, nec resisto. Certe tamen nisi in Lege, et Prophetis, et
Psalmis hoc praedictum esset, sive in eis testimoniis quae ipse
adhibui, sive in aliis, nequaquam dixisset Dominus, Oportet impleri
omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis et Psalmis de
me: ac deinde aperto eorum sensu ut intelligerent Scripturas, doceret
ea ipsa quae de illo scripta sunt in Lege, et Prophetis, et
Psalmis, eo modo ut diceret, Quoniam sic scriptum est, et sic
oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in
nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes,
incipientibus ab Jerusalem. Non ego potuerim in Lege, et
Prophetis, et Psalmis haec scripta cognoscere: ibi tamen hoc esse
scriptum ille dicit, qui Veritas est. Sed etsi haec ibi scripta esse
non diceret, procul dubio sufficeret Christianis quod Christus ipse
dixisset, oportere praedicari in nomine suo poenitentiam et remissionem
peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem. Sed
dubitantes discipulos suos quamvis conspecto et contrectato ejus
corpore, majore documento Scripturarum voluit confirmare, quam quod
se ipse visibilem atque palpabilem mortalium sensibus admovebat.
Teneamus ergo Ecclesiam ex ore Domini designatam, unde coeptura, et
quousque perventura esset; coeptura scilicet ab Jerusalem, et
perventura in omnes gentes.
26. Hic jam quisquis dixerit, Jerusalem non illam visibilem
civitatem intelligendam, sed figurate positam, ut spiritualiter
accipiatur tota Ecclesia aeterna in coelis, et ex parte in terris
peregrina; potest dicere etiam illud figurate dictum, Quia oportebat
Christum pati, et resurgere tertia die. Quod quisquis dixerit, nec
quoquo modo christianus habendus est. Sicut ergo illud proprie positum
est, ita et quod adjunctum est de omnium gentium Ecclesia incipiente
ab Jerusalem. Exposuit enim Dominus haec de se dicta esse in Lege,
et Prophetis, et Psalmis: et utique ipsa expositio non potuit esse
figurata; alioquin non esset expositio. Deinde cum Jerusalem
figurate posita et spiritualiter intellecta universam Ecclesiam
significet, quomodo universa Ecclesia incipit ab universa Ecclesia,
tanquam Jerusalem incipiat ab Jerusalem? Manifestum est ergo proprie
positum de illa civitate, unde etiam coepisse probatur Ecclesia,
etiam atque etiam ipso manifestante, et nullam insidiarum latebram
calliditati haereticae relinquente. Sic enim sequitur et dicit: Et
vos horum testes; et ego mitto promissionem meam super vos. Vos autem
sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto. In qua utique
civitate sedere eos jussit quoadusque induerentur virtute ex alto, id
est, Spiritu sancto, quem se missurum esse promiserat, ab ea
civitate coepturam praedixit Ecclesiam. Si autem non eam putant esse
Jerusalem, audiant quod sequitur: Produxit autem illos usque
Bethaniam, et levavit manus suas, et benedixit illos. Et factum est
cum benedixisset illos, discessit ab eis. Et ipsi reversi sunt cum
gaudio magno in Jerusalem, et fuerunt semper in templo laudantes Deum
(Luc. XXIV, 48 53). Ecce ubi ostenditur illa civitas, in
qua eos sedere jussit, donec induerentur virtute ex alto.
|
|