|
27. Et hic quidem quot diebus cum eis
fuerit, posteaquam se vivum post passionem suam oculis eorum et manibus
demonstravit, praetermissum est; non autem tacetur in Actibus
Apostolorum, ubi rursus eadem manifestatione verborum dominicorum
futura per orbem terrarum praenuntiatur Ecclesia: ubi nullus omnino
dubitare permittatur, nisi qui de sanctarum Scripturarum fide
dubitat, illam esse Jerusalem visibilem civitatem, unde coepit
Ecclesia post Domini Jesu Christi resurrectionem et ascensionem;
nec aliud eum voluisse ostendere, nisi hujus terrae loca, unde illi
daret initium, et quomodo eam per cuncta inde diffunderet. Sic enim
scriptum est in Actibus Apostolorum: Primum quidem sermonem feci de
omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere usque in
diem quo Apostolos elegit per Spiritum sanctum, mandans eis
praedicare Evangelium: quibus et manifestavit se ipsum post passionem
suam in multis signis, per dies quadraginta apparens eis, et disputans
de regno Dei. Et cum conversaretur cum eis, praecepit eis ne
discederent ab Jerosolymis, sed exspectarent promissionem ejus, quam
audistis, inquit, ex ore meo. Quia Joannes quidem baptizavit aqua,
vos autem Spiritu sancto baptizabimini, quem et accepturi estis non
post multos hos dies. At illi quidem convenientes interrogabant eum,
dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel?
Quibus respondens dixit: Non est vestrum scire tempora vel momenta ,
quae Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem Spiritus
sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et
in tota Judaea, et Samaria, et usque in totam terram (Act. I,
1-8). Ecce et hic manifestatum est unde coeptura, et quousque
perventura esset Ecclesia.
28. Quid ad haec dicunt qui christianos se superbissime dicunt, et
Christo apertissime contradicunt? Nos hanc Ecclesiam tenemus,
contra istas divinas voces nullas humanas criminationes admittimus.
Movet enim nos plurimum, quod Dominus noster, cui non credere
sacrilegum et impium est, novissimis verbis suis, quae habuit in
terra, haec primitivae Ecclesiae documenta salubria et novissima
dereliquit. His enim dictis mox ascendit in coelum: praemunire voluit
aures nostras adversus eos, quos procedentibus temporibus exsurrecturos
esse praedixerat, et dicturos, Ecce hic est Christus, ecce illic
(Matth. XXIV, 23). Quibus ne crederemus admonuit. Nec
ulla nobis excusatio est, si crediderimus contra vocem pastoris, tam
claram, tam apertam, tam manifestam, ut nemo vel obtusus et tardus
corde possit dicere, Non intellexi. Quis enim non intelligat, Sic
oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in
nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes,
incipientibus ab Jerusalem? Quis non intelligat, Eritis mihi testes
in Jerusalem, et in tota Judaea, et Samaria, et usque in totam
terram? His dictis, elevatus est, et nubes suscepit eum, et
viderunt eum euntem in coelum? Quid hoc est, rogo? Cum verba
novissima hominis morientis audiuntur, ituri ad inferos, nemo eum
dicit esse mentitum, et impius judicatur haeres, qui forte illa
contempserit: quomodo ergo effugiemus iram Dei, si vel non
credentes, vel contemnentes repulerimus verba novissima, et unici
Filii Dei, et nostri Domini ac Salvatoris, et ituri in coelum, et
inde prospecturi quis ea negligat, quis observet; et inde venturi, ut
de omnibus judicet? Habeo manifestissimam vocem pastoris mei,
commendantis mihi et sine ullis ambagibus exprimentis Ecclesiam: mihi
imputabo si ab ejus grege, quod est ipsa Ecclesia, per verba hominum
seduci atque aberrare voluero; cum me praesertim admonuerit dicens,
Quae sunt oves meae, vocem meam audiunt et sequuntur me (Joan. X,
27). Ecce vox ejus clara et aperta: hac audita qui eum non
sequitur, quomodo se ovem ejus dicere audebit? Nemo mihi dicat: O
quid dixit Donatus, o quid dixit Parmenianus, aut Pontius, aut
quilibet illorum! Quia nec catholicis episcopis consentiendum est,
sicubi forte falluntur, ut contra canonicas Dei Scripturas aliquid
sentiant. Sed si custodito unitatis et charitatis vinculo in hoc
incidunt, fiet in eis quod Apostolus ait; Et si quid aliter
sapitis, hoc quoque Deus vobis revelabit (Philipp. III,
15). Jam vero istae divinae voces de universa Ecclesia, ita
manifestae sunt, ut contra eas nisi haeretici animosa perversitate et
caeco furore latrare non possint.
29. Sed praedictam demonstravimus Ecclesiam in verbo Dei sponso
ejus, sive per Legem, et Prophetas, et Psalmos, sive per os
proprium, ab Jerusalem coepturam, et perventuram usque ad terminos
orbis terrae: quomodo autem coeperit ab Jerusalem, et in omnes gentes
inde diffusa fructificet, in eodem verbo Dei etiam per Apostolos
demonstratur, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, quod jam
commemoravi dixisse Dominum, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in
tota Judaea, et Samaria, et usque in totam terram. Deinde
sequitur: Haec cum dixisset, videntibus illis elevatus est, et nubes
suscepit eum ab oculis eorum. Et cum intuerentur in coelum euntem
illum, ecce duo viri astiterunt illis in veste candida, qui et
dixerunt: Viri Galilaei, quid statis respicientes in coelum? Iste
Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum
vidistis eum euntem in coelum. Tunc reversi sunt in Jerusalem a monte
qui vocatur Elaeon, qui est juxta Jerosolymam, sabbati habens iter.
Et cum introissent, ascenderunt in superiora, ubi erant
inhabitantes, Petrus et Joannes, Jacobus et Andreas, Philippus
et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Jacobus Alphaei, et
Simon Zelotes, et Judas Jacobi. Hi omnes erant asservientes
unanimes orationi cum mulieribus et Maria, quae fuit mater Jesu, et
fratribus ejus. In his autem diebus surgens Petrus in medio
discipulorum, dixit; erat autem turba hominum circiter centum
viginti. Deinde narratur, Petro faciente sermonem, quemadmodum
Mathias in locum Judae traditoris Domini subrogatus sit. Et post
ejus ordinationem sequitur Scriptura dicens: Et cum complerentur dies
Pentecostes, erant omnes simul in unum : et factus est repente de
coelo sonus, velut decurrentis spiritus vehementis, et replevit totam
domum, ubi erant sedentes; et visae sunt illis distributae linguae
velut ignis: consedit autem super unumquemque eorum, et repleti sunt
omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout
Spiritus dabat pronuntiare illis. Erant autem inhabitantes in
Jerusalem Judaei viri religiosi , ex omni gente quae est sub coelo.
Cumque facta esset haec vox, convenit multitudo, ac mente confusa
est, quia audiebat unusquisque eorum sua lingua loquentes eos.
Stupebant autem et mirabantur ad invicem dicentes: Nonne omnes isti
qui loquuntur, Galilaei sunt? Et quomodo nos audivimus unusquisque
propriam linguam, in qua nati sumus? Parthi, et Medi, et
Elamitae, et qui inhabitant Mesopotamiam Judaei, et Cappadociam,
Pontum, et Asiam, Phrygiamque et Pamphyliam, Aegyptum, et
partes Lybiae quae sunt ad Cyrenen, et qui advenerant Romani,
Judaeique et advenae, Cretenses et Arabes audiebant loquentes illos
suis linguis magnalia Dei. Stupebant autem et haesitabant ad invicem
dicentes: Quidnam vult hoc esse? Alii vero irridebant eos,
dicentes: Quia musto repleti sunt isti. Stans vero Petrus cum
undecim discipulis, elevavit vocem suam, et locutus est dicens: Viri
Judaei, et universi qui habitatis Jerusalem, hoc vobis notum sit:
et caetera, quibus eos exhortabatur ad fidem. Quae cum terminasset,
sequitur Scriptura ita narrans: His igitur auditis, compuncti sunt
corde, dicentes ad Petrum et ad Apostolos: Quid faciemus, viri
fratres? Ostendite nobis. Petrus autem dixit ad eos: Poenitentiam
agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in
remissionem peccatorum, et accipietis gratiam Spiritus sancti. Vobis
est enim promissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt,
quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. Et aliis quidem verbis
plurimis testificabatur eis dicens: Salvamini a generatione prava
hac. Illi vero recepto verbo hoc, crediderunt, et baptizati sunt.
Et adjectae sunt in illa die animae circiter tria millia (Act. I et
II). Ecce quemadmodum coepta est ab Jerusalem, inde itura
Ecclesia per omnes linguas: quod etiam praesignatum est in eis, qui
ibidem constituti accepto Spiritu sancto linguis omnibus sunt locuti.
30. Jam per alias gentes quemadmodum ierit, quod etiam ipse Petrus
praedixerat, ubi ait, Vobis est promissio et filiis vestris, et
omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster;
deinceps videamus. Narrantur enim consequenter ea, quae tunc gesta
sunt Jerosolymis usque ad passionem Stephani diaconi: ubi etiam
Saulus commemoratur consentiens occisioni ejus. Qua completa, ita
deinde narratur: Facta est autem in illa die persecutio magna in
Ecclesia quae erat in Jerosolymis: omnesque dispersi sunt in
regionibus Judaeae, et Samariae, exceptis Apostolis, qui
remanserunt Jerosolymis. Videte quemadmodum deinceps impleatur, quod
per ordinem Dominus dixerat, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in
tota Judaea, et Samaria, et usque in totam terram Jam in Jerusalem
factum erat: sequebatur in Judaea, et Samaria, propter quod illi
dispersi sunt in regionibus Judaeae, et Samariae. Hoc enim de illis
mox dicitur: At illi qui dispersi erant, transeuntes per civitates et
castella, evangelizabant verbum Dei. Quia vero ierant et Apostoli,
audito quod recepisset Samaria verbum Dei, quando per impositionem
manus eorum acceperunt Spiritum sanctum, ita dicitur de Petro et
Joanne: Petrus autem et Joannes testificati verbum Domini,
rediebant Jerosolymam, multisque viris Samaritanorum evangelizabant
transeuntes. Deinde narratur de illo Eunucho, qui rediens ab
Jerosolymis, a Philippo baptizatus est: et de ipso Philippo
dicitur, Angelus autem Domini rapuit Philippum ab eo, et amplius
non vidi eum Eunuchus. Ibat autem via sua gaudens: Philippus autem
inventus est venisse in Azotum. Unde revertens evangelizabat per
omnes civitates usque dum veniret in Caesaream (Act. VIII).
Sic ergo invenitur et per Judaeae et Samariae civitates praedicatum
Evangelium Restabat ergo ut praedicaretur ex ordine etiam per omnes
gentes, sicut Dominus dixerat, usque in totam terram. Vocatur ergo
Saulus de coelo, fit ex persecutore praedicator, et dicit de illo
Dominus ad Ananiam: Vade, quoniam vas electionis est mihi, ut
portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel
magnificari. Ego enim monstrabo ei quanta patietur propter nomen
meum. Jam itaque tenemus Ecclesiam in Jerusalem, et per totam
Judaeam, et Samariam. Unde apertissime paulo post dicitur:
Ecclesiae quidem per totam Judaeam, et Galilaeam, et Samariam
habebant pacem, instructae et confirmatae in timore Domini, et
consolatione sancti Spiritus replebantur (Id. IX). Deinde
paucis interpositis, venitur ad eum locum, ubi Cornelius centurio
credidit, et cum suis baptizatus est, qui omnes gentiles erant
incircumcisi. Quod antequam fieret, Petrus vidit in assumptione
mentis, cum oraret, coelum apertum, et quatuor initiis ligatum vas
quoddam tanquam linteum limpidum, in quo erat omne genus quadrupedum ac
ferarum, et volucrum coeli. Et facta est vox: Petre, surge,
macta, et manduca. Ait autem Petrus: Domine, nunquam manducavi
omne commune et immundum. Et vox rursus ad eum: Quae Deus
mundavit, tu communia ne dixeris. Quod autem per hoc visum gentes
crediturae significatae sint, non opus est ut conjiciamus: ipse quippe
apostolus hoc exponit in illo vase sibi demonstratum. Cum enim
ingressus esset domum ubi erat Cornelius, et multi convenissent,
dixit ad eos: Vos melius scitis quomodo abominandum sit viro Judaeo,
jungi aut accedere ad alienigenam; sed mihi Deus ostendit, nullum
communem aut inquinatum dicere hominem (Id. X). Ita exposuit
illam vocem, quam de animalibus in illo linteo demonstratis audierat,
Quae Deus mundavit, tu ne communia dixeris. Jam cui non appareat,
illo vase significatum orbem terrarum, cum omnibus gentibus? Unde
etiam quatuor initiis erat alligatum, propter notissimas quatuor
partes, Orientem et Occidentem, Austrum et Aquilonem, quas
saepissime Scriptura commendat. Jamvero Paulus missus ad gentes,
quae loca circumierit disseminans verbum Dei; et natas confirmans
Ecclesias, longum est commemorare. Cui Judaei cum restitissent
Antiochiae, ipse et Barnabas dixerunt ad eos: Vobis oportebat
primum loqui verbum Dei ; sed quoniam repulistis illud, et indignos
vos judicastis vita aeterna, ecce convertimur ad gentes. Sic enim
praecepit nobis Dominus: Posui te lumen gentibus, ut sis in salutem
usque in extremum terrae. Et sequitur dicens: Audientes autem
gentes, perceperunt verbum Dei, et crediderunt quotquot erant
destinati in vitam aeternam (Id. XIII, 46-48). Ecce et
hic commemoratum est testimonium ex propheta Isaia, quod et nos
posuimus, ut sit salus usque in extremum terrae (Isai. XLIX,
6).
|
|