|
31. Ut ergo non commemorem gentes, quae
post Apostolorum tempora crediderunt, et accesserunt Ecclesiae:
illae ipsae solae, quas in sanctis Litteris, in Actibus, in
Epistolis Apostolorum, et in Apocalypsi Joannis invenimus, quas
utrique amplectimur, et quibus utrique subdimur; dicant isti nobis
quemadmodum Africana seditione perierint . Has enim accepimus, non
ex conciliis contendentium episcoporum, non ex disputationibus
novitiis, non ex forensibus vel municipalibus Gestis; sed ex
Litteris sanctis canonicis. Antiochena Ecclesia, ubi primum
appellati sunt discipuli Christiani (Act. XI, 26), quomodo
potuit Afrorum perire criminibus? Quis tam vehemens Africus tam
longe potuit ablatam spargere pestilentiam, ubi nec nomina eorum per
quos ortum est, vel de quibus ortum est hoc malum, nota esse
potuerunt, Athenis, Iconio, Listris? Quis delevit Ecclesias
apostolico labore fundatas? In extremis Epistolae ad Romanos dicit
idem apostolus doctor Gentium: Audacius autem scripsi vobis ex
parte, tanquam commemorans vos, propter gratiam quae data est mihi a
Deo, ut minister sim Christi Jesu in Gentibus, consecrans
Evangelium Dei, ut fiat oblatio Gentium acceptabilis, sanctificata
in Spiritu sancto. Habeo ergo gloriam in Christo Jesu ad Deum.
Non enim audeo quidquam eorum loqui, quorum non perfecerit Christus
per me in obedientiam Gentium verbo et opere, in potestate signorum et
prodigiorum, in virtute Spiritus sancti, ita ut ego ab Jerusalem et
in circuitu usque in Illyricum repleverim Evangelium Christi (Rom.
XV, 15-19). Quaerite, Donatistae, si nescitis, quaerite
ab Jerusalem per terrena itinera in circuitu usque in Illyricum quot
mansiones sint: si tot Ecclesias computemus, dicite quemadmodum per
Africanas contentiones perire potuerunt. Ad Corinthios, ad
Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses, ad Colossenses,
vos solas Apostoli Epistolas in lectione, nos autem et Epistolas in
lectione ac fide, et ipsas Ecclesias in communione retinemus.
Jamvero Galatia non una Ecclesia est, sed in ea regione
innumerabiles. Corinthios autem videte quemadmodum salutaverit:
Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus
frater, Ecclesiae Dei quae est Corinthi, cum sanctis omnibus, qui
sunt in universa Achaia (II Cor. I, 1). Quot putatis esse
Ecclesias in universa Achaia? Fortasse ubi Achaia sit, nescitis,
et de tam incognita provincia tanta caecitate judicatis, ut eam
criminibus Afrorum periisse dicatis. Nonne plena sunt florentissimis
Ecclesiis omnia loca quae Petrus nominavit, Pontus, Galatia,
Cappadocia, Asia, Bithynia (I Petr. I, 1)? Quid Joannes
quibus scripsit, Smyrnae, Pergamo, Sardis, Tiathyrae,
Philadelphiae, Laodiciae, quae sunt Ecclesiae (Apoc. I,
11)? Jam enim Ephesum commemoravimus. Dicat mihi aliquis
vestrum, ubi sint, quantum ab invicem distent. Fortasse modo id
quaeritis, vel legendo vel audiendo cognoscere. Cognoscite ergo etiam
quam longe ab Africa remotae sunt, et dicite nobis cur eas omnino
vobis incognitas, et in apostolicis Litteris manifestatas, tam
sacrilega temeritate accusetis, et tanta dementia criminibus Afrorum
periisse dicatis? Postremo quid de illis in sanctis canonicis Libris
scriptum sit, scio: quid de illis vos dicatis, nescio. Certe sicut
nos eas legimus Ecclesias Christi ex codicibus quos et vos
veneramini: sic et vos ex codicibus quos et nos veneramur, quemadmodum
perierint, legite nobis. An placet vobis, ut contra Ecclesias,
quae membra sunt unius Ecclesiae toto orbe diffusae, quas nobis per
Scripturas suas Spiritus sanctus commendavit et tradidit, undelibet
prolata quaelibet hominum maledicta credamus? Hoc quidem vobis
placet, sed nobis non placet. Quibus autem justius placeat, et vos
videtis; sed victi animositate, non vultis vinci veritate. Ecce sunt
Scripturae Dei, ecce sunt in eis Ecclesiae, et universali totius
orbis nomine, et nominatim designatae et expressae: quid majores
vestri collegis suis objecerint, nescierunt; quales ea causa judices
habuerit, nescierunt; quomodo ergo perierunt? Ecce sunt Scripturae
quibus credo, ecce sunt Ecclesiae quibus communico: ubi tibi lego
nomina earum, ibi mihi lege crimina earum.
32. Si autem aliunde clamas vel recitas, nos post vocem pastoris
nostri, per ora Prophetarum, per os proprium, per ora
Evangelistarum nobis apertissime declaratam, voces vestras non
admittimus, non credimus, non accipimus. Quae sunt oves meae,
inquit pastor coelestis, vocem meam audiunt, et sequuntur me (Joan.
X, 27). Vox ejus de Ecclesia non est obscura. Quisquis ab ejus
grege errare non vult, hunc audiat, hunc sequatur. Fidelissimus
dispensator ejus Doctor Gentium in fide et veritate, quia ipse in eo
loquebatur, haec dicit: Miror quod sic tam cito transferimini ab eo
qui vos vocavit in gratiam Christi, in aliud Evangelium; quod non
est aliud, nisi aliqui sunt conturbantes vos, et volentes convertere
Evangelium Christi. Sed licet si nos, aut angelus de coelo vobis
evangelizaverit praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
Sicut praediximus, et nunc iterum dico, si quis vobis evangelizaverit
praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 6-9).
Evangelizata est nobis Ecclesia per totum orbem terrarum futura. Hoc
in Lege, et Prophetis, et Psalmis esse praenuntiatum ipse Dominus
testificatus est, qui eam coepturam ab Jerusalem et per omnes gentes
permanaturam esse praedixit, testes sibi futuros in Jerusalem, et in
tota Judaea, et Samaria, et usque in totam terram, cum jam in
coelum ascenderet, praenuntiavit. Haec verba facta secuta sunt.
Quomodo coeptum sit ab Jerusalem, et deinde processum in Judaeam,
et Samariam, donec in totam terram, ubi adhuc crescit Ecclesia, et
inde usque in finem etiam reliquas gentes, ubi adhuc non est,
obtineat, Scripturis sanctis testibus consequenter ostenditur:
quisquis aliud evangelizaverit, anathema sit.
|
|