CAPUT XIII .

Aliud autem evangelizat, qui periisse dicit de caetero mundo Ecclesiam, et in parte Donati in sola Africa remansisse dicit. Ergo anathema sit. Aut legat mihi hoc in Scripturis sanctis, et non sit anathema.

33. Lego, inquit: Nam Enoch unus inter omnes homines placuit Deo, et translatus est (Gen. V, 24): et postea toto mundo aquarum inundatione deleto, solus Noe cum conjuge et filiis et nuribus suis in arca meruit liberari (Id. VII, 1). Adjungunt etiam de Loth, quod solus cum filiabus de Sodomis liberatus sit (Id. XIX, 12). De ipso quoque Abraham, Isaac, et Jacob, quod pauci fuerint Deo placentes, in terra idolis et daemonibus dedita . Postremo jam multiplicato populo Israel, jam temporibus regum in terra promissionis, quae fuerat omnibus duodecim tribubus distributa, commemorant decem tribus divisas, et traditas servo Salomonis: duas autem remansisse filio Salomonis ad regnum, quod erat Jerusalem (III Reg. XI, 11-13). Sic et nunc, inquiunt, totus mundus apostatavit; nos autem tanquam duae illae tribus in templo Dei, hoc est, in Ecclesia remansimus. Dominum etiam Jesum Christum cum plurimi discipuli sequerentur, septuaginta duobus apostatantibus, soli cum illo duodecim remanserunt. His atque hujusmodi exemplis haeretici suam paucitatem commendare conantur, et in sanctis Ecclesiae multitudinem toto orbe diffusam blasphemare non cessant. Sed quaero ab eis, si (quod absit) nollem credere vera esse ista ipsa quae ab eis commemorantur exempla, unde me convincerent? Nonne de Scripturis sanctis, ubi leguntur tanta manifestatione, ut quisquis illas Litteras in fidem recepit, non possit nisi et ista verissima confiteri? Porro si haec exempla ideo cogerer credere vera esse, quia ibi scripta sunt, ubi non possem dicere falsa esse quae scripta sunt, cur non et ipsi de Ecclesia toto orbe diffusa eisdem Scripturis credunt? Ecce nos omnia illa credimus; credant et ipsi quod ait Dominus, praedicari in nomine suo poenitentiam, et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem. Credant quod ascensurus in coelum novissime dixit, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea, et Samaria, et usque in totam terram (Luc. XXIV, 44-51; et Act. I, 8, 9). Et illa, et ista vera esse credantur, et nulla inter nos contentio remanebit; quia nec illis veris ista, nec istis veris illa impediuntur. Et ista, inquiunt, credimus, et completa esse confitemur; sed postea orbis terrarum apostatavit, et sola remansit Donati communio. Hoc nobis legant, sicut legunt de Enoch, de Noe, et de Abraham, Isaac, et Jacob, et de illis duabus tribubus, quae decem separatis reliquae factae sunt, et de duodecim Apostolis, qui caeteris apostatantibus remanserunt; et hoc similiter legant, et nihil resistimus. Si autem non ea de Scripturis sanctis legunt, sed suis contentionibus persuadere conantur; credo illa quae in Scripturis sanctis leguntur, non credo ista quae ab haereticis vanis dicuntur. Sed quia se duabus illis tribubus, quae cum Salomonis filio remanserunt, comparandos putant, legant, et eos hoc elegisse poenitebit. Sic enim commemorantur in Scripturis ipsi duo populi. Pars quae erat ad Jerusalem Juda nominatur: illa vero alia quae cum servo Salomonis in ampliore numero segregata est, Israel vocatur. Legant quae dicant Prophetae de utrisque quemadmodum pejorem dicant Judam quam Israel, ita ut justificatam dicant aversatricem Israel peccatis praevaricatricis Juda (Ezech. XVI, 51): id est, tam gravia esse peccata hujus, ut in ejus comparatione illa justa dicenda sit. Nec hujus tamen, nec illius peccata obfuerunt aliquid justis, qui et hic et illic fuisse inveniuntur. Nam et in illa parte, quam pro exemplo perditionis ponunt, id est in Israel, fuerunt sancti prophetae. Ibi erat ille memorabilis Elias, ut de aliis taceam, cui etiam dictum est, Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal (III Reg. XIX, 18). Ideo nequaquam pars illa populi, tanquam haeresis fuisse deputanda est. Deus enim easdem tribus jusserat separari, non ut religio, sed ut regnum divideretur, et hoc modo vindicaretur in regnum Juda. Deus autem nunquam jubet schisma vel haeresim fieri. Neque enim quia et in orbe terrarum plerumque regna dividuntur, ideo et unitas christiana dividitur, cum in utraque parte catholica inveniatur Ecclesia.

34. Hoc ideo de Juda et Israel commemorandum arbitratus sum, maxime ut admoneantur isti, non obesse justis in medio impiorum constitutis, quidquid in ipsos populos propter impiorum multitudinem dicitur: ut desinant colligere testimonia, quaecumque sive per Prophetas, sive per os Domini, sive per Evangelistas in zizania vel paleam orbis terrarum dicta inveniuntur. Plerumque enim sermo divinus impias turbas Ecclesiae, quae nec in Ecclesia deputantur, tamen propter Sacramenta, quae cum sanctis communiter habent, quia inest in eis quaedam forma pietatis, cujus virtutem negant, sicut ait Apostolus, Habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5); sic redarguit tanquam omnes tales sint, et nullus bonus omnino remanserit. Inde quippe admonemur, in suo quodam numero eos dici omnes, id est, omnes filios gehennae, quo eos Deus pertinere praescivit. Isti ergo vel imperite, vel fallaciter agentes, colligunt de Scripturis talia, quae vel in malos bonis usque in finem permixtos, vel de vastatione prioris populi Judaeorum dicta reperiuntur: et volunt ea detorquere in Ecclesiam Dei, ut tanquam defecisse ac periisse de toto orbe videatur. Desinant ergo talia proferre, si respondere huic Epistolae volunt. Neque enim nos ita dicimus per totum orbem diffundi Ecclesiam, ut in Sacramentis ejus solos bonos esse dicamus, ac non etiam malos; et eos etiam multo plures, ut in eorum comparatione pauci sint, cum per se ipsos ingentem numerum faciant.