|
35. Habemus innumerabilia testimonia, et
de commixtione malorum cum bonis in eadem communione sacramenti; sicut
Judas ab initio malus inter bonos undecim conversatus est: et de
bonorum paucitate, propter malorum plurium comparationem; et rursus de
bonorum multitudine per se ipsam considerata. Ex quibus, ne longum
faciam, pauca commemoro. Est in Canticis canticorum, quod de sancta
Ecclesia dictum omnis christianus agnoscit: Sicut lilium in medio
spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II, 2).
Unde appellat spinas, nisi propter malignitatem morum? Et easdem
unde filias, nisi propter communionem Sacramentorum? Videt etiam hic
Ezechiel signatos quosdam, ne cum malis pariter interirent, de quibus
ei dicitur: Qui gemunt et maerent peccata et iniquitates populi mei,
quae fiunt in medio eorum (Ezech. IX, 4). Populum suum non
diceret, quem solis illis illaesis perire mox jubet, nisi eum populum
qui ejus sacramenta gestabat. Dicit et Dominus de superseminatis
zizaniis, Sinite utraque crescere usque ad messem: id est, triticum
et zizania. Et ipse interpretatur messem, finem esse saeculi; agrum
vero, ubi utrumque seminatum est, mundum esse. Oportet itaque usque
in finem saeculi crescere utrumque per mundum. Unde jam non
permittuntur isti suspicari, aut asserere quod dicunt, omnes bonos
defecisse de mundo, ut in sola parte Donati remanerent. Conantur
enim contra apertissimam sententiam Domini dicentis, Ager est hic
mundus; et, Sinite utraque crescere usque ad messem; et, Messis
est finis saeculi. Est alia similitudo apertissima de commixtione
malorum et bonorum intra eamdem Sacramentorum communionem et
connexionem, quam Dominus ipse et ponit, et exponit. Simile est,
inquit, regnum coelorum sagenae missae in mare, quae congregat omnia
genera piscium. Cum autem esset impleta, eduxerunt eam ad littus, et
sedentes elegerunt optimos in vasa sua, malos autem foras miserunt.
Sic erit in consummatione saeculi: exient Angeli, et separabunt
malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis; ibi erit
fletus et stridor dentium (Matth. XIII, 24 50). Nulla
ergo malorum commixtio terret bonos, ut propterea velint tanquam retia
rumpere, et a congregatione unitatis exire, ne homines non pertinentes
ad regnum coelorum in Sacramentorum consortio patiantur: quandoquidem
cum ad littus, id est, ad finem saeculi ventum fuerit, fiet debita
separatio, non humana temeritate, sed divino judicio.
36. De paucitate autem bonorum ipse Dominus apertissime dicit,
Intrate per angustam portam: quam lata et spatiosa via est, quae
ducit ad interitum; et multi sunt qui pergunt per illam! Quam angusta
porta et arcta via quae ducit ad vitam; et pauci sunt qui ingrediuntur
per illam (Id. VII, 13, 14)! Istos paucos Donatistae se
putant esse, et ideo dicunt periisse orbem terrarum, se autem in hac
paucitate, quam laudavit Dominus, remansisse. Qui quando
comparantur cum eis, longe pauciores Rogatistas aut Maximianistas
objicimus, qui se ab eis separaverunt, si existimant sibi de paucitate
esse gloriandum. Verumtamen hanc paucitatem in comparatione
multitudinis malorum, esse a Domino commendatam; multitudinem autem
bonorum, cum per se ipsam consideratur, non tacuisse Scripturas,
legant, et videant quam plura testimonia reperiantur. Unde enim ipsum
semen Abrahae, sicut stellae coeli et sicut arena maris promittitur
(Gen. XV, 5, et XXII, 27), nisi propter innumeram
multitudinem? Cum dicat Apostolus ideo dictum esse, In Isaac
vocabitur tibi semen, quia non filii carnis, sed filii promissionis
deputantur in semen (Rom. IX, 7)? Unde, Multi filii
desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1)?
Unde, Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum
Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum; filii autem regni ibunt
in tenebras exteriores (Matth. VIII, 11, 12): hoc est,
impii Judaei? Unde dicit Apostolus, Ut mundaret nos sibi populum
abundantem, aemulatorem bonorum operum (Tit. II, 14)? Unde
Apocalypsis millia millium dicit esse sanctorum Ecclesiae filiorum
(Apoc. V, 11)? Ecce ipsi dicuntur multi, qui dicuntur et
pauci. Quare, nisi multi per se ipsos considerati; pauci autem in
comparatione iniquorum?
|
|