|
37. De nobis, inquiunt, dictum est, Erunt
primi qui erant novissimi (Matth. XX, 16). Ad Africam enim
Evangelium postmodum venit: et ideo nusquam Litterarum apostolicarum
scriptum est Africam credidisse. De orientalibus autem et caeteris
gentibus, quae in sanctis Libris commemorantur fidem recepisse
christianam, dictum est,
|
“Erunt novissimi qui erant primi”,
|
|
quia
recessuri erant a fide. Nonne ista est haereticorum cavenda
calliditas, volentium convertere verba Dei a veritate propter quam
dicta sunt, ad perversitatem in qua ipsi sunt? Cur enim hoc non
potius de Judaeis intelligimus, qui novissimi facti sunt cum fuissent
primi; et de Christianis ex Gentibus, qui primi facti sunt cum
fuissent novissimi? Quem intellectum si aliquo certiore documento
probare non possem, sufficere debuit bene judicanti auditori, quod
invenerim exitum in his verbis, unde istos appareat nihil pro se
attulisse tanquam certum, ut dubitari non possit. Quia etsi non
essent Judaei et Gentes, de quibus hoc dictum intelligerem;
nonnullae barbarae nationes etiam post Africam crediderunt; unde
certum sit Africam in ordine credendi non esse novissimam. Huc
accedit, quod ipse Dominus de quibus hoc dixit, exposuit, et ora
calumniatorum oppilavit. Loquens enim Judaeis, qui ei dicturi sunt,
In plateis nostris docuisti: Cum videritis, inquit, Abraham, et
Isaac, et Jacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem
expelli foras: et venient ab Oriente, et Occidente, et Aquilone,
et Austro, et accumbent in regno Dei: et ecce sunt novissimi qui
erant primi, et sunt primi qui erant novissimi (Luc. XIII,
26-30). Hic certe quid contradicatur, non invenitur.
38. Item dicunt, de apostasia orbis terrarum dictum esse quod ait
Dominus:
|
“Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra”
|
|
(Id. XVIII, 8)? Quod nos intelligimus dictum vel propter
ipsam fidei perfectionem, quae ita difficilis est in hominibus, ut in
ipsis quoque admirabilibus sanctis, sicut in ipso Moyse (Deut.
XXXII, 51), inveniatur aliquid ubi trepidaverint, vel
trepidare potuerint, vel propter illam iniquorum abundantiam, et
paucitatem bonorum, de qua satis diximus. Propterea enim tanquam
dubitans hoc Dominus dixit. Neque enim ait, Veniens Filius hominis
non inveniet fidem in terra; sed, Putas, inveniet fidem in terra?
Cui utique cuncta scienti et praescienti de aliqua re dubitare non
convenit: sed illius dubitatio nostram dubitationem figuravit; quia
propter multa scandala circa finem saeculi pullulantia, hoc erat
quandoque infirmitas humana dictura. Unde in Psalmis dicitur:
Dormitavit anima mea prae taedio, confirma me in verbis tuis (Psal.
CXVIII, 28). Quare, Dormitavit anima mea prae taedio,
nisi propter illud quod Dominus ait, Quoniam abundavit iniquitas,
refrigescet charitas multorum? Et quare, Confirma me in verbis
tuis, nisi propter id quod sequitur, Qui autem perseveraverit usque
in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13)? Sunt
ergo per totum mundum, in quibus quoniam abundat iniquitas,
refrigescet charitas multorum: et sunt rursus per totum mundum, qui
perseverando usque in finem salvi erunt: quia, Sinite, inquit,
utraque crescere usque ad messem; et, Messis est finis saeculi, ager
autem mundus (Id. XIII, 30, 39, 38). Cujus humanae
infirmitatis est etiam illa vox: Salvum me fac, Domine, quoniam
defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.
Et inter hos tamen est unum cor, et una in Deum anima fidelium
clamans, Salvum me fac, Domine. Quia enim sic unus est iste homo
qui dicit, Salvum me fac, Domine, ut ex multis constet; paulo post
in eodem psalmo dicitur, Propter miseriam inopum et gemitum pauperum,
nunc exsurgam, dicit Dominus. Et rursus paulo post plurali numero
dicitur, Tu vero servabis nos, et custodies nos a generatione hac in
aeternum (Psal. XI, 2, 6, 8). Qua generatione, nisi de
qua superius dictum est, Defecit sanctus, et diminutae sunt veritates
a filiis hominum? Sed utrumque hoc genus per totum mundum usque in
finem: quia, Sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem;
et, Ager est mundus; messis, finis saeculi. Ipse enim unus homo,
quod est corpus Christi ex multis constans, tanquam Enoch Deo
placens transferetur (Gen. V, 24), et tanquam Loth de Sodomis
(Id. XIX, 12), et tanquam Noe de diluvio liberabitur (Id.
VII, 1). In ipso est miseria inopum et gemitus pauperum, quia
ejus anima dormitat a taedio, cum se petit confirmari in verbis Dei.
In eo autem psalmo dicit unde sit ipsum taedium: Taedium, inquit,
detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam (Psal.
CXVIII, 53). Ipse item clamat, cum eodem taedio cor ejus
angitur: sed videant unde clamat. A finibus terrae, inquit, ad te
exclamavi, dum angeretur cor meum (Psal. LX, 3). Ipse
persecutionem vere pro justitia patitur, non solum si tormentis
corporalibus patiatur; hoc enim non semper; sed quod semper, quamdiu
transeat iniquitas, patitur, cruciatus videlicet cordis, cum eum
taedium detinet a peccatoribus relinquentibus legem Dei. Neque enim
nullam persecutionem Loth in Sodomis patiebatur, ubi tamen ei
habitanti nullus per corporales poenas molestus fuit; sed aspectu et
auditu justus inhabitans animam justam iniquis aliorum factionibus
cruciabat (II Petr. II, 7). De hoc dicit Apostolus: Sed
et omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur.
De illis autem qui relinquunt legem Dei (de quibus dicit idem ipsum
corpus Christi, Vidi insensatos, et tabescebam [Psal.
CXVIII, 158]): Mali autem, inquit, et facinorosi
proficient in pejus, ipsi errantes, et alios in errorem mittentes
(II Tim. III, 12, 13). Sed utrumque hoc genus per totum
mundum usque in finem: quia, Sinite, inquit, utraque crescere usque
ad messem: ager autem est mundus; messis, finis saeculi.
39. Verumtamen istos miror non attendere quid dicant, cum velut pro
se commemorant quod ait Dominus, Filius hominis veniens, putas,
inveniet fidem in terra? quasi Africa non sit terra. Si enim hoc ita
dixit, tanquam omnino in nullis inventurus fidem, aut de quadam terra
dixit, et incertum est de qua dixerit; aut de tota terra dixit, et
non inveniunt quomodo et de Africa non dixerit. Sane videant, ne
forte consequentibus verbis tales tetigerit quales isti sunt. Cum enim
dixisset, Filius hominis, putas, inveniet fidem in terra: credo
quia poterat quibusdam superbis haereticis, qui in aliqua parte
terrarum se ab orbis unitate separaverunt, ascendere in cor vana et
inflata cogitatio, quod ipsi essent justi, deficientibus et
pereuntibus a fide caeteris gentibus, per quas Ecclesiae communio
dilatatur; continuo secutus Evangelista, Dixit autem, inquit, et
ad quosdam qui sibi justi videbantur, et spernebant caeteros,
similitudinem istam. Et sequitur de illis duobus in templo orantibus,
Pharisaeo et Publicano (Luc. XVIII, 8-14): in quibus
duobus figurantur superba gloriatio bonorum operum, et humilis
confessio peccatorum. Desinant ergo isti, si respondere huic
Epistolae parant, ea testimonia commemorare, quae nos cum ipsi
commemoramus, vel in perditionem Judaeorum, vel in zizania, sive
paleam, sive malos pisces totius mundi. Et sicut nos manifestissimis
testimoniis asseruimus Ecclesiam toto orbe diffusam, sic et ipsi
manifestum aliquid proferant, unde ostendant esse praedictum, caeteris
gentibus a fide Christi pereuntibus, solam Africam remansuram, et
quocumque episcopi ex Africa mitterentur.
|
|